Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.21 Liv. 8.22 (English) >>Liv. 8.23

ch. 22 8.22.1 secutus est annus nulla re belli domiue insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod FregellasSegninorum is ager,

8.22.2deinde Uolscorum fueratcolonia deducta et populo uisceratio data a M. Flauio in funere matris.

8.22.3erant qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matrisfamiliae absoluisset.

8.22.4data uisceratio in praeteritam iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit tribunatuque plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur.

8.22.5Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt.

8.22.6classe, qua aduecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt potuere, primo <in> insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.

8.22.7haec ciuitas cum suis uiribus tum Samnitium infidae aduersus Romanos societati freta, siue pestilentiae quae Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia aduersus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit.

8.22.8igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit.

8.22.9inter consules prouinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio euenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se mouerent,

8.22.10oppositusfama autem erat defectioni Campanorum imminentes admoturos castra—; ibi optimum uisum Cornelio statiua habere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.21 Liv. 8.22 (English) >>Liv. 8.23

Powered by PhiloLogic