Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.23.1 | Liv. 8.23.11 (English) | >>Liv. 8.24.1 |
8.23.8cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad
communes socios atque amicos uocaret , 'quid perplexe
agimus ?' inquit ; 'nostra certamina , Romani , non uerba
legatorum nec hominum quisquam disceptator sed campus
Campanus , in quo concurrendum est , et arma et communis
Mars belli decernet .
proinde inter Capuam Suessulamque
castra castris conferamus et Samnis Romanusne imperio
8.23.10Italiam regat decernamus .' legati Romanorum cum se non
quo hostis uocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros
esse respondissent * * * *
iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune
capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui
qua , ut quisque locus premeretur , inter se usi fuerant .
itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium imminentem
hostium muris auocari ab spe capiendae in dies
urbis haud e re publica esset ,
8.23.12actum cum tribunis est ad
populum ferrent ut , cum Q . Publilius Philo consulatu
abisset , pro consule rem gereret quoad debellatum cum
Graecis esset .
L . Cornelio , quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum
reuocari ab impetu belli placebat , litterae missae
ut dictatorem comitiorum causa diceret .
dixit M . Claudium
Marcellum ; ab eo magister equitum dictus Sp . Postumius .
nec tamen ab dictatore comitia sunt habita , quia uitione
creatus esset in disquisitionem uenit . consulti augures
uitiosum uideri dictatorem pronuntiauerunt .
eam rem tribuni
suspectam infamemque criminando fecerunt : nam
neque facile fuisse id uitium nosci , cum consul oriens de
nocte silentio diceret dictatorem , neque ab consule cuiquam
8.23.9
8.23.11
8.23.13
8.23.14
8.23.15
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.23.1 | Liv. 8.23.11 (English) | >>Liv. 8.24.1 |