ch. 24
8.24.1
eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam
Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum
sortes Dodonaei Iouis euentu adfirmasse.
8.24.2accito ab Tarentinis
in Italiam data dictio erat, caueret Acherusiam
aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari.
8.24.3eoque ocius transmisit in Italiam ut quam maxime procul
abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex
Molosside fluentem in Stagna Inferna accipit Thesprotius
sinus.
8.24.4ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, cum
saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam,
Tarentinorum coloniam, ex Lucanis Sipontumque, Bruttiorum
Consentiam ac Terinam, alias inde Messapiorum ac
Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in
Epirum quas obsidum numero haberet misisset,
8.24.5haud procul
Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus,
tres tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus
incursiones in omnem partem agri hostilis faceret;
8.24.6et ducentos
ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat,
ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem
gerentes fidem.
8.24.7imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent
trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo
praesidia quae sine rege erant improuiso hostium aduentu
opprimuntur; deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes
conuersi.
8.24.8inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi
sunt pactoque reditu promissum est regem aut uiuum aut
mortuum in potestatem daturos.
8.24.9ceterum cum delectis
ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes et
ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat;
8.24.10contrahensque
suos ex fuga palatos peruenit ad amnem ruinis
recentibus pontis, quem uis aequae abstulerat, indicantem
iter.
8.24.11quem cum incerto uado transiret agmen, fessus metu
ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis,
'iure Acheros uocaris' inquit. quod ubi ad aures accidit
regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius
an transiret.
8.24.12tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid
in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans indicat
Lucanos insidiis quaerere locum.
8.24.13quos ubi respexit rex
procul grege facto uenientes, stringit gladium et per medium
amnem transmittit equum; iamque in uadum egressum
eminus ueruto Lucanus exsul transfigit.
8.24.14lapsum inde cum
inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium
praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque
praeciso medio partem Consentiam misere, pars ipsis retenta
ad ludibrium;
8.24.15quae cum iaculis saxisque procul incesseretur,
mulier una ultra humanarum irarum fidem saeuienti turbae
immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait uirum
sibi liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore
regio utcumque mulcato se suos redempturam.
8.24.16is finis
laceratione fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum
reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad
hostes remissa,
8.24.17inde Epirum deuecta ad Cleopatram uxorem
sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri
altera, soror altera fuit.
8.24.18haec de Alexandri Epirensis tristi
euentu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit,
tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.