Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.25.5 Liv. 8.25.13 (English) >>Liv. 8.27.1

8.25.10Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem uenit et, quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse.

8.25.11eo facto utrum ab se prodita an seruata patria uideatur, in fide Romana positum esse. sibi priuatim nec pacisci quicquam nec petere;

8.25.12publice petere quam pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.

8.25.13conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.

ch. 26 8.26.1 eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumuehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum;

8.26.2sed ut falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naues deducendas. quod quo maturius fieret, omnis iuuentus Samnitium praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa.

8.26.3ubi dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit;

8.26.4ad quem Graeci signo accepto a principibus quieuere, Nolani per auersam partem urbis uia Nolam ferente effugiunt. Samnitibus exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior postquam periculo euaserunt uisa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.25.5 Liv. 8.25.13 (English) >>Liv. 8.27.1

Powered by PhiloLogic