Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.24.15 Liv. 8.25.6 (English) >>Liv. 8.26.2

8.25.3Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem uenerunt, arma uirosque ad bellum pollicentes;

8.25.4foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. tria oppida in potestatem uenerunt, Allifae, Callifae, Rufrium, aliusque ager primo aduentu consulum longe lateque est peruastatus.

8.25.5hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello quo Graeci obsidebantur iam finis aderat. nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis terri

8.25.6tabat patiebantur et uelut capti a suismet ipsis praesidiis indigna iam liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt [patiebantur].

8.25.7itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset noua auxilia uentura, Samnitium plus quam uellent intra moenia esse rebantur,

8.25.8Tarentinorum iuuentutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant. postremo leuissimum malorum deditio ad Romanos uisa:

8.25.9Charilaus et Nymphius principes ciuitatis communicato inter se consilio partes ad rem agendam diuisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem.

8.25.10Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem uenit et, quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse.

8.25.11eo facto utrum ab se prodita an seruata patria uideatur, in fide Romana positum esse. sibi priuatim nec pacisci quicquam nec petere;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.24.15 Liv. 8.25.6 (English) >>Liv. 8.26.2

Powered by PhiloLogic