Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.25.12 | Liv. 8.26.7 (English) | >>Liv. 8.27.8 |
8.26.4ad quem Graeci signo accepto a principibus quieuere , Nolani
per auersam partem urbis uia Nolam ferente effugiunt .
Samnitibus exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia fuga ,
ita foedior postquam periculo euaserunt uisa , quippe qui
inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes ,
8.26.5ludibrium
non externis modo sed etiam popularibus , spoliati
atque egentes domos rediere .
haud ignarus opinionis
alterius , qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur , cum
auctoribus hoc dedi , quibus dignius credi est , tum foedus
Neapolitanum —eo enim deinde summa rei Graecorum uenit
—similius uero facit ipsos in amicitiam redisse .
Publilio
triumphus decretus , quod satis credebatur obsidione domitos
hostes in fidem uenisse . duo singularia haec ei uiro primum
contigere , prorogatio imperii non ante in ullo facta et acto
honore triumphus .
8.26.6
8.26.7
ch. 27
8.27.1
8.27.2
8.27.3
8.27.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.25.12 | Liv. 8.26.7 (English) | >>Liv. 8.27.8 |