Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.28.8 Liv. 8.29.9 (English) >>Liv. 8.30.3

8.29.4et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini, quos, si Uestinus attingeretur, omnes habendos hostes.

8.29.5uicit tamen pars quae in praesentia uideri potuit maioris animi quam consilii; sed euentus docuit fortes fortunam iuuare.

8.29.6bellum ex auctoritate patrum populus aduersus Uestinos iussit. prouincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte euenit.

8.29.7exercitus utroque ducti et cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma.

8.29.8ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo graui implicitum fortuna bello subtraxit;

8.29.9iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus,

8.29.10par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis uentum est, nobilius.

8.29.11ab altero consule in Uestinis multiplex bellum nec usquam uario euentu gestum est. nam et peruastauit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem inuitos extraxit;

8.29.12et ita proelio uno accidit Uestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes sed iam ne uallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.

8.29.13postremo oppida quoque ui expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a uolnerum ira quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.28.8 Liv. 8.29.9 (English) >>Liv. 8.30.3

Powered by PhiloLogic