8.2.11ne uinci etiam se ab ignauissimis populis sinerent; Latinos
Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro
imperio arcerent Samniti agro: sin imperium abnuerent, armis
coercerent.
8.2.12aduersus haec responsum anceps datum, quia
fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque
ne arguendo abalienarent:
8.2.13Campanorum aliam
condicionem esse, qui non foedere sed per deditionem in
fidem uenissent; itaque Campanos, seu uelint seu nolint,
quieturos; in foedere Latinos nihil esse quod bellare cum
quibus ipsi uelint prohibeant.
ch. 3
8.3.1
quod responsum sicut dubios Samnites quidnam facturum
Romanum censerent dimisit, ita Campanos metu abalienauit,
Latinos uelut nihil iam non concedentibus Romanis ferociores
fecit.
8.3.2itaque per speciem aduersus Samnites belli parandi
crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter
se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic
quoque aduersus seruatores suos bello Campanos aderat.
8.3.3sed quamquam omnia de industria celabantur—priusquam
mouerentur Romani tolli ab tergo Samnitem hostem
uolebant—tamen per quosdam priuatis hospitiis necessitudinibusque
coniunctos indicia coniurationis eius Romam
emanarunt;
8.3.4iussisque ante tempus consulibus abdicare se
magistratu, quo maturius noui consules aduersus tantam
molem belli crearentur, religio incessit ab eis quorum imminutum
imperium esset comitia haberi. itaque interregnum
initum.
8.3.5duo interreges fuere, M. Ualerius ac M. Fabius.
<is> creauit consules T. Manlium Torquatum tertium,
P. Decium Murem.
8.3.6eo anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classem
appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera
fuissent, haud dubie ad Romanos peruenisset.