Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.30 Liv. 8.31 (English) >>Liv. 8.32

ch. 31 8.31.1 Fabius contione extemplo aduocata obtestatus milites est ut, qua uirtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se cuius ductu auspicioque uicissent ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:

8.31.2uenire amentem inuidia, iratum uirtuti alienae felicitatique; furere quod se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos uictoriam esse;

8.31.3imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente pugnari uetuerit qua pugnatum doleat. et tunc inuidia impedire uirtutem alienam uoluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus,

8.31.4ne se absente moueri possent; et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.

8.31.5quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, aduersa pugna euenisset, qui sibi deuictis hostibus, re publica bene gesta ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum tunc uictori minetur?

8.31.6neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. si posset, in omnes saeuiturum fuisse: quia id nequeat, in unum saeuire.

8.31.7etenim inuidiam tamquam ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, [tunc uictorem] uelut in capto exercitu dominantem quidquid licuerit in magistro equitum in militibus ausurum.

8.31.8proinde adessent in sua causa omnium libertati. si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda uictoria uideat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum.

8.31.9postremo se uitam fortunasque suas illorum fidei uirtutique permittere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.30 Liv. 8.31 (English) >>Liv. 8.32

Powered by PhiloLogic