Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.33.8 Liv. 8.33.17 (English) >>Liv. 8.34.3

8.33.14dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saeuisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret.

8.33.15M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum euentu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet,

8.33.16sed cum reuertisset potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.

8.33.17nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent quam ut pecunia eos multaret: capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse.

8.33.18nunc ducibus populi Romani, quae ne uictis quidem bello fas fuerit, uirgas et secures uictoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.

8.33.19quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram uiolentiamque eius excessuram fuisse quam ut uerberaret necaretque? quam conueniens esse

8.33.20propter Q. Fabium ciuitatem in laetitia uictoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur,

8.33.21nudatum uirgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra aduocatos.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.33.8 Liv. 8.33.17 (English) >>Liv. 8.34.3

Powered by PhiloLogic