Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.33.9 Liv. 8.33.19 (English) >>Liv. 8.34.7

8.33.16sed cum reuertisset potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.

8.33.17nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent quam ut pecunia eos multaret: capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse.

8.33.18nunc ducibus populi Romani, quae ne uictis quidem bello fas fuerit, uirgas et secures uictoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.

8.33.19quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram uiolentiamque eius excessuram fuisse quam ut uerberaret necaretque? quam conueniens esse

8.33.20propter Q. Fabium ciuitatem in laetitia uictoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur,

8.33.21nudatum uirgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra aduocatos.

8.33.22quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque uicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore.

8.33.23haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans, et complexus filium plurimis cum lacrimis agebat.

ch. 34 8.34.1 stabat cum eo senatus maiestas, fauor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus;

8.34.2ex parte altera imperium inuictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper obseruatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.33.9 Liv. 8.33.19 (English) >>Liv. 8.34.7

Powered by PhiloLogic