Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.33.11 | Liv. 8.33.20 (English) | >>Liv. 8.34.7 |
8.33.17nam populi quidem , penes quem
potestas omnium rerum esset , ne iram quidem unquam
atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exercitus
amisissent quam ut pecunia eos multaret : capite
anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo
ad eam diem esse .
nunc ducibus populi Romani , quae ne
uictis quidem bello fas fuerit , uirgas et secures uictoribus et
iustissimos meritis triumphos intentari .
quid enim tandem
passurum fuisse filium suum , si exercitum amisisset , si fusus ,
fugatus , castris exutus fuisset ? quo ultra iram uiolentiamque
eius excessuram fuisse quam ut uerberaret necaretque ? quam
conueniens esse
8.33.20propter Q . Fabium ciuitatem in laetitia uictoria
supplicationibus ac gratulationibus esse , eum propter
quem deum delubra pateant , arae sacrificiis fument , honore
donis cumulentur ,
8.33.21nudatum uirgis lacerari in conspectu populi
Romani , intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se
duobus proeliis haud frustra aduocatos .
quo id animo
exercitum , qui eius ductu auspiciisque uicisset , laturum ?
quem luctum in castris Romanis , quam laetitiam inter
hostes fore .
haec simul iurgans , querens , deum hominumque fidem
obtestans , et complexus filium plurimis cum lacrimis agebat .
8.33.18
8.33.19
8.33.22
8.33.23
ch. 34
8.34.1
8.34.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.33.11 | Liv. 8.33.20 (English) | >>Liv. 8.34.7 |