Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.36.3 Liv. 8.36.12 (English) >>Liv. 8.37.9

8.36.8refecto exercitu cum hoste congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugauitque Samnites ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit.

8.36.9incessit deinde qua duxit praedae spes uictor exercitus perlustrauitque hostium agros, nulla arma, nullam uim nec apertam nec insidiis expertus.

8.36.10addebat alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus; nec ira magis publica quam priuatum compendium in hostem acuebat.

8.36.11his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti ut singula uestimenta militibus et annuum stipendium darent,

8.36.12cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei uirtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.

ch. 37 8.37.1 dictator triumphans urbem est ingressus; et cum se dictatura abdicare uellet, iussu patrum priusquam abdicaret consules creauit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum.

8.37.2Samnites infecta pace quia de condicionibus agebatur indutias annuas ab urbe rettulerunt; nec earum ipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt.

8.37.3C. Sulpicio Q. AemilioAulium quidam annales habentconsulibus ad defectionem Samnitium Apulum nouum bellum accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites, Apuli Aemilio sorte euenerunt.

8.37.4sunt qui non ipsis Apulis bellum inlatum sed socios eius gentis populos ab Samnitium ui atque iniuriis defensos scribant;

8.37.5ceterum fortuna Samnitium, uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit uero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.36.3 Liv. 8.36.12 (English) >>Liv. 8.37.9

Powered by PhiloLogic