8.37.8eodem anno de Tusculanis Flauia rogatione populi fuit
iudicium. M. Flauius tribunus plebis tulit ad populum ut
in Tusculanos animaduerteretur, quod eorum ope ac consilio
Ueliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent.
8.37.9populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam
uenit. ea multitudo ueste mutata et specie reorum tribus
circuit genibus se omnium aduoluens;
8.37.10plus itaque misericordia
ad poenae ueniam impetrandam quam causa ad
crimen purgandum ualuit.
8.37.11tribus omnes praeter Polliam
antiquarunt legem: Polliae sententia fuit puberes uerberatos
necari, coniuges liberosque sub corona lege belli uenire.
8.37.12memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis
auctores mansisse ad patrum aetatem constat nec quemquam
ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre
solitum.
ch. 38
8.38.1
insequenti anno, Q. Fabio L. Fuluio consulibus, A.
Cornelius Aruina dictator et M. Fabius Ambustus magister
equitum, metu grauioris in Samnio belli—conducta enim
pretio a finitimis iuuentus dicebatur—intentiore dilectu
habito egregium exercitum aduersus Samnites duxerunt.
8.38.2castra in hostico incuriose ita posita tamquam procul
abesset hostis, cum subito aduenere Samnitium legiones
tanta ferocia ut uallum usque ad stationem Romanam
inferrent.
8.38.3nox iam appetebat; id prohibuit munimenta
adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos.
8.38.4dictator ubi propiorem spe dimicationem uidit, ne militum
uirtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis qui conspectum
hostium frustrarentur, silentio legiones educit; nec
tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit.