Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.4.11 | Liv. 8.5.6 (English) | >>Liv. 8.6.3 |
8.5.3'tempus erat ' inquit ,
'T . Manli uosque patres conscripti , tandem iam uos nobiscum
nihil pro imperio agere , cum florentissimum deum
benignitate [nunc ] Latium armis uirisque , Samnitibus bello
uictis , Sidicinis Campanisque sociis , nunc etiam Uolscis
adiunctis , uideretis ; colonias quoque uestras Latinum Romano
praetulisse imperium .
sed quoniam uos regno impotenti
finem ut imponatis non inducitis in animum , nos ,
quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem ,
consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis
feramus aequas utrisque , quoniam uires quoque aequari dis
immortalibus placuit .
consulem alterum Roma , alterum
ex Latio creari oportet , senatus partem aequam ex utraque
gente esse , unum populum , unam rem publicam fieri ;
8.5.6et ut
imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen , quoniam
ab altera utra parte concedi necesse est , quod utrisque
bene uertat , sit haec sane patria potior et Romani omnes
uocemur '.
8.5.7forte ita accidit , ut parem ferociae huius et Romani
consulem T . Manlium haberent , qui adeo non tenuit iram
ut , si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab
Setino homine leges acciperent , gladio cinctum in senatum
uenturum se esse palam diceret et quemcumque in curia
Latinum uidisset sua manu interempturum .
et conuersus
ad simulacrum Iouis , 'audi , Iuppiter , haec scelera ' inquit ;
'audite , Ius Fasque . peregrinos consules et peregrinum
senatum in tuo , Iuppiter , augurato templo captus atque ipse
oppressus uisurus es ?
8.5.9haecine foedera Tullus , Romanus
rex , cum Albanis , patribus uestris , Latini , haec L . Tarquinius
uobiscum postea fecit ?
8.5.4
8.5.5
8.5.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.4.11 | Liv. 8.5.6 (English) | >>Liv. 8.6.3 |