ch. 6
8.6.1
cum consulis uocem subsecuta patrum indignatio esset,
proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum,
quos testes foederum saepius inuocabant consules, uocem
Anni spernentis numina Iouis Romani auditam.
8.6.2certe,
cum commotus ira se a uestibulo templi citato gradu proriperet,
lapsus per gradus capite grauiter offenso impactus imo
ita est saxo ut sopiretur.
8.6.3exanimatum auctores quoniam
non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut
inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli
procellam effusam; nam et uera esse et apte ad repraesentandam
iram deum ficta possunt.
8.6.4Torquatus missus ab
senatu ad dimittendos legatos, cum iacentem Annium uidisset,
exclamat, ita ut populo patribusque audita uox pariter
sit: 'bene habet; di pium mouere bellum.
8.6.5est caeleste
numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum
hominum hac sede sacrauimus.
8.6.6quid cessatis, Quirites
uosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic
stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum
8.6.7iacentem uidetis.' adsensu populi excepta uox consulis
tantum ardoris animis fecit ut legatos proficiscentes cura
magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur,
quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.
8.6.8consensit et senatus bellum; consulesque duobus scriptis
exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium
exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique conuenerant,
castra locant.
8.6.9ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur uisa species
uiri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis
ex una acie imperatorem,
8.6.10ex altera exercitum Deis Manibus
Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones
hostium superque eas se deuouisset, eius populi partisque
uictoriam fore.
8.6.11hos ubi nocturnos uisus inter se consules
contulerunt, placuit auerruncandae deum irae uictimas caedi;
simul ut, si extis eadem quae somnio uisa fuerant portenderentur,
alter uter consulum fata impleret.
8.6.12ubi responsa
haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt,
tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam
expositis, ne mors uoluntaria consulis exercitum in acie
terreret,
8.6.13comparant inter se ut, ab utra parte cedere
Romanus exercitus coepisset, inde se consul deuoueret pro
populo Romano Quiritibusque.
8.6.14agitatum etiam in consilio
est ut, si quando unquam seuero ullum imperio bellum
administratum esset, tunc uti disciplina militaris ad priscos
redigeretur mores.
8.6.15curam acuebat quod aduersus Latinos
bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis
ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centurionibus
centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque
iisdem <in> praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti
fuerant.
8.6.16per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt
consules ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.