Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.5.5 Liv. 8.6.3 (English) >>Liv. 8.6.12

8.5.10non uenit in mentem pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium ueterum uestrarum et beneficiorum nostrorum erga uos obliti estis?'

ch. 6 8.6.1 cum consulis uocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum, quos testes foederum saepius inuocabant consules, uocem Anni spernentis numina Iouis Romani auditam.

8.6.2certe, cum commotus ira se a uestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite grauiter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur.

8.6.3exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et uera esse et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt.

8.6.4Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos, cum iacentem Annium uidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita uox pariter sit: 'bene habet; di pium mouere bellum.

8.6.5est caeleste numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum hominum hac sede sacrauimus.

8.6.6quid cessatis, Quirites uosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum

8.6.7iacentem uidetis.' adsensu populi excepta uox consulis tantum ardoris animis fecit ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.

8.6.8consensit et senatus bellum; consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique conuenerant, castra locant.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.5.5 Liv. 8.6.3 (English) >>Liv. 8.6.12

Powered by PhiloLogic