Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.5.7 | Liv. 8.6.4 (English) | >>Liv. 8.6.13 |
8.6.1
cum consulis uocem subsecuta patrum indignatio esset ,
proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum ,
quos testes foederum saepius inuocabant consules , uocem
Anni spernentis numina Iouis Romani auditam .
certe ,
cum commotus ira se a uestibulo templi citato gradu proriperet ,
lapsus per gradus capite grauiter offenso impactus imo
ita est saxo ut sopiretur .
exanimatum auctores quoniam
non omnes sunt , mihi quoque in incerto relictum sit , sicut
inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli
procellam effusam ; nam et uera esse et apte ad repraesentandam
iram deum ficta possunt .
Torquatus missus ab
senatu ad dimittendos legatos , cum iacentem Annium uidisset ,
exclamat , ita ut populo patribusque audita uox pariter
sit : 'bene habet ; di pium mouere bellum .
est caeleste
numen ; es , magne Iuppiter ; haud frustra te patrem deum
hominum hac sede sacrauimus .
quid cessatis , Quirites
uosque patres conscripti , arma capere deis ducibus ? sic
stratas legiones Latinorum dabo , quemadmodum legatum
8.6.7iacentem uidetis .' adsensu populi excepta uox consulis
tantum ardoris animis fecit ut legatos proficiscentes cura
magistratuum magis , qui iussu consulis prosequebantur ,
quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret .
consensit et senatus bellum ; consulesque duobus scriptis
exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium
exercitu ad Capuam , quo iam Latini sociique conuenerant ,
castra locant .
ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur uisa species
uiri maioris quam pro humano habitu augustiorisque , dicentis
ex una acie imperatorem ,
8.6.2
8.6.3
8.6.4
8.6.5
8.6.6
8.6.8
8.6.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.5.7 | Liv. 8.6.4 (English) | >>Liv. 8.6.13 |