Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.8.9 Liv. 8.8.19 (English) >>Liv. 8.9.9

8.8.15nec uexilla cum uexillis tantum, uniuersi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat.

8.8.16duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis ualidus, ceterum strenuus uir peritusque militiae, Latinus uiribus ingens bellatorque primus,

8.8.17notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerunt.

8.8.18Romano haud satis fidenti uiribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi quem uellet legeret qui tutaretur eum ab uno destinato hoste; isque iuuenis in acie oblatus ex centurione Latino uictoriam tulit.

8.8.19pugnatum est haud procul radicibus Uesuuiimontis, qua uia ad Ueserim ferebat.

ch. 9 8.9.1 Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolauerunt. Decio caput iocineris a familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse: alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. 'atqui bene habet' inquit Decius, 'si ab collega litatum est.' instructis,

8.9.2sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem; Manlius dextro, Decius laeuo cornu praeerat.

8.9.3primo utrimque aequis uiribus, eodem ardore animorum gerebatur res; deinde ab laeuo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere.

8.9.4in hac trepidatione Decius consul M. Ualerium magna uoce inclamat. 'deorum' inquit, 'ope, M. Ualeri, opus est; agedum, pontifex publicus populi Romani, praei uerba quibus me pro

8.9.5legionibus deuoueam.' pontifex eum togam praetextam sumere iussit et uelato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.8.9 Liv. 8.8.19 (English) >>Liv. 8.9.9

Powered by PhiloLogic