8.7.21itaque uelut demerso ab
admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente,
postquam ceruice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu
coortae uoces sunt, ut neque lamentis neque exsecrationibus
parceretur spoliisque contectum iuuenis corpus,
8.7.22quantum
militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo
extra uallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in
praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in
posterum essent.
ch. 8
8.8.1
fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem
duci militem; et praeterquam quod custodiae uigiliaeque
et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo
etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea seueritas
profuit.
8.8.2fuit autem ciuili maxime bello pugna similis; adeo
nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos
erat.
8.8.3clipeis antea Romani usi sunt, dein, postquam stipendiarii
facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges
similes Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies
coepit esse:
8.8.4postremi in plures ordines instruebantur [ordo
sexagenos milites, duos centuriones, uexillarium unum
habebat].
8.8.5prima acies hastati erant, manipuli quindecim,
distantes inter se modicum spatium; manipulus leues uicenos
milites, aliam turbam scutatorum habebat; leues autem,
qui hastam tantum gaesaque gererent, uocabantur.
8.8.6haec
prima frons in acie florem iuuenum pubescentium ad militiam
habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus
principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes,
insignibus maxime armis.
8.8.7hoc triginta manipulorum agmen
antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim
ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes
habebat—earum unam quamque primam pilum uocabant.