Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.9.1 | Liv. 8.9.10 (English) | >>Liv. 8.10.5 |
8.9.7Dique Manes , uos precor ueneror ,
ueniam peto feroque , uti populo Romano Quiritium uim
uictoriam prosperetis hostesque populi Romani Quiritium
terrore formidine morteque adficiatis .
sicut uerbis nuncupaui ,
ita pro re publica <populi Romani > Quiritium , exercitu ,
legionibus , auxiliis populi Romani Quiritium , legiones auxiliaque
hostium mecum Deis Manibus Tellurique deuoueo .'
8.9.9haec ita precatus lictores ire ad T . Manlium iubet
matureque collegae se deuotum pro exercitu nuntiare ; ipse
incinctus cinctu Gabino , armatus in equum insiluit ac se in
medios hostes immisit ,
8.9.10conspectus ab utraque acie , aliquanto
augustior humano uisu , sicut caelo missus piaculum omnis
deorum irae qui pestem ab suis auersam in hostes ferret .
ita omnis terror pauorque cum illo latus signa primo Latinorum
turbauit , deinde in totam penitus aciem peruasit .
euidentissimum id fuit quod , quacumque equo inuectus
est , ibi haud secus quam pestifero sidere icti pauebant ; ubi
uero corruit obrutus telis , inde iam haud dubie consternatae
cohortes Latinorum fugam ac uastitatem late fecerunt .
simul et Romani exsolutis religione animis , uelut tum
primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt ;
8.9.14nam
et rorarii procurrerant inter antepilanos addiderantque uires
hastatis ac principibus et triarii genu dextro innixi nutum
consulis ad consurgendum exspectabant .
8.9.8
8.9.11
8.9.12
8.9.13
ch. 10
8.10.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.9.1 | Liv. 8.9.10 (English) | >>Liv. 8.10.5 |