Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8 Liv. 9 (English) >>Liv. 10

ch. 1 9.1.1 sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Ueturio Caluino Sp. Postumio consulibus.

9.1.2Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque.

9.1.3is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, 'ne nihil actum' inquit 'hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit.

9.1.4satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam.

9.1.5quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae uidebantur, remisimus;

9.1.6auctores belli, quia uiuos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portauimus.

9.1.7quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? neminem, neque populum neque priuatum, fugio.

9.1.8quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos uindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae res,

9.1.9non alienae accumulatae satis sint; quorum saeuitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, [placari nequeant] nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera nostra praebuerimus.

9.1.10iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes.

9.1.11proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit quam propitiis rem, quam aduersis agant dis, pro certo habete priora bella aduersus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos.'

ch. 2 9.2.1 haec non laeta magis quam uera uaticinatus, exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat.

9.2.2inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diuersos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet praesidiis;

9.2.3ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin ui capiant.

9.2.4iam is rumor ante de industria uolgatus uenerat ad Romanos, sed fidem auxere captiui eo maxime quod sermo inter omnes congruebat.

9.2.5haud erat dubium quin Lucernis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo, qua irent, consultatio fuit.

9.2.6duae ad Luceriam ferebant uiae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per Furculas Caudinas, breuior;

9.2.7sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti. iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est;

9.2.8sed antequam uenias ad eum, intrandae primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaueris retro uia repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque euadendum.

9.2.9in eum campum uia alia per cauam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole inuenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur.

9.2.10citati inde retro, qua uenerant, pergunt repetere uiam; eam quoque clausam sua obice armisque inueniunt. sistunt inde gradum sine ullius imperio stuporque omnium animos ac uelut torpor quidam insolitus membra tenet,

9.2.11intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent;

9.2.12deinde, ubi praetoria consulum erigi uidere et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant,

9.2.13tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra propter aquam uallo circumdant,

9.2.14sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes.

9.2.15ad consules maestos, ne aduocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conueniunt militesque ad praetorium uersi opem, quam uix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.

ch. 3 9.3.1 querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent, [alius] 'per obices uiarum,' alius, 'per aduersa montium, per siluas, qua ferri arma poterunt, eamus;

9.3.2modo ad hostem peruenire liceat quem per annos iam prope triginta uincimus: omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti';

9.3.3alius: 'quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec imminebunt iuga, qua tu ad hostem uenies? armati, inermes, fortes, ignaui, pariter omnes capti atque uicti sumus; ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens

9.3.4bellum conficiet.' his in uicem sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox traducta est. ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus; itaque uniuersi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent.

9.3.5iam is grauis annis non militaribus solum sed ciuilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto uigebat uis animi consiliique.

9.3.6is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inuiolatos dimittendos.

9.3.7quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos.

9.3.8quae ubi tam discordia inter se uelut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium uictus est ut ipsum in consilium acciret.

9.3.9nec grauatus senex plaustro in castra dicitur aduectus uocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret:

9.3.10priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura uires Romana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse.

9.3.11cum filius aliique principes percontando exsequerentur, quid si media uia consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli uictis imponerentur,

9.3.12'ista quidem sententia' inquit 'ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit. seruate modo quos ignominia inritaueritis; ea est Romana gens, quae uicta quiescere nesciat.

9.3.13uiuet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit neque eos ante multiplices poenas expetitas a uobis quiescere sinet.' neutra sententia accepta Herennius domum e castris est auectus.

ch. 4 9.4.1 et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset,

9.4.2uicti necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti prouocarent ad pugnam.

9.4.3tum Pontius debellatum esse respondit; et, quoniam ne uicti quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis uestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas uictis ac uictoribus fore:

9.4.4si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere uicturum;

9.4.5his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se uetuit.

9.4.6haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non grauius accepturi uiderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse.

9.4.7cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, L. Lentulus, qui tum princeps legatorum uirtute atque honoribus erat,

9.4.8'patrem meum' inquit, 'consules, saepe audiui memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis ciuitatis, quando nec fossa ualloque ab ignauissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo, tamen sine certa pernicie possent.

9.4.9quod si, illis ut decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset.

9.4.10equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me uel deuouere pro populo Romano legionibusque uel in medios me immittere hostes paratus sum;

9.4.11sed hic patriam uideo, hic quidquid Romanarum legionum est; quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere uolunt, quid habent quod morte sua seruent?

9.4.12tecta urbis, dicat aliquis, et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur. immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non seruantur.

9.4.13quis enim ea tuebitur? imbellis uidelicet atque inermis multitudo. tam hercule quam a Gallorum impetu defendit.

9.4.14an a Ueiis exercitum Camillumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas seruando patriam seruamus, dedendo ad necem patriam deserimus [ac prodimus]. at foeda atque ignominiosa deditio est.

9.4.15sed ea caritas patriae est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, seruemus.

9.4.16subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules, redimite armis ciuitatem, quam auro maiores uestri redemerunt.'

ch. 5 9.5.1 consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere uictor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni.

9.5.2itaque non, ut uolgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina sed per sponsionem facta est.

9.5.3quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur?

9.5.4spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum fetialium non exstarent;

9.5.5et propter necessariam foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur.

9.5.6tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. redintegrauit luctum in castris consulum aduentus, ut uix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignauia foedius inde quam uenissent abituri:

9.5.7illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foueam missos.

9.5.8alii alios intueri; contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria uictoris et uoltus superbos et per armatos inermium iter,

9.5.9inde foedi agminis miserabilem uiam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes uenissent:

9.5.10se solos sine uolnere, sine ferro, sine acie uictos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam uires, nequiquam animos datos.

9.5.11haec frementibus hora fatalis ignominiae aduenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis.

9.5.12iam primum cum singulis uestimentis inermes extra uallum exire iussi; et primi traditi obsides atque in custodiam abducti.

9.5.13tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta; tantam <id> inter eos qui paulo ante [eos] exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant miserationem fecit,

9.5.14ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis uelut ab nefando spectaculo auerteret oculos.

ch. 6 9.6.1 primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones.

9.6.2circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et uolnerati quidam necatique, si uoltus eorum indignitate rerum acrior uictorem offendisset.

9.6.3ita traducti sub iugum et quod paene grauius erat per hostium oculos, cum e saltu euasissent, etsi uelut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere uisi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.

9.6.4itaque cum ante noctem Capuam peruenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat circa uiam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostrauerunt.

9.6.5quod ubi est Capuam nuntiatum, euicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.

9.6.6confestim insignia sua consulibus, [fasces, lictores,] arma, equos, uestimenta, commeatus militibus benigne mittunt;

9.6.7et uenientibus Capuam cunctus senatus populusque obuiam egressus iustis omnibus hospitalibus priuatisque et publicis fungitur officiis.

9.6.8neque illis sociorum comitas uoltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant;

9.6.9adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.

9.6.10postero die cum iuuenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes

9.6.11 ad finem Campanum prosequerentur reuertissent uocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectiores animi uisos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse;

9.6.12iacere indolem illam Romanam ablatosque cum armis animos; non reddere salutem, [non salutantibus dare responsum,] non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc ceruicibus iugum sub quod missi essent;

9.6.13habere Samnites uictoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam; cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam uirtutem ferociamque,—

ch. 7 9.7.1 cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset,

9.7.2dicitur [Ofillius] A. Calauius Oui filius, clarus genere factisque, tum etiam aetate uerendus, longe aliter se habere rem dixisse:

9.7.3silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse;

9.7.4aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samnitibus flebiles breui clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore;

9.7.5quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore.

9.7.6iam et Romae sua infamis clades erat. obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit.

9.7.7ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est.

9.7.8tabernae circa forum clausae iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati claui, anuli aurei positi;

9.7.9paene maestior exercitu ipso ciuitas esse; nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue accipiendos.

9.7.10quam concitationem animorum fregit aduentus exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum

9.7.11habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere uellet.

9.7.12consules in priuato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa.

9.7.13Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum magistrum equitum;

9.7.14quibus uitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L. Ualerius Flaccus magister equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit.

9.7.15interreges Q. Fabius Maximus M. Ualerius Coruus. is consules creauit Q. Publilium Philonem et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu ciuitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.

ch. 8 9.8.1 quo creati sunt die, eosic enim placuerat patribusmagistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt;

9.8.2et Publilius, penes quem fasces erant, 'dic, Sp. Postumi' inquit. qui ubi surrexit, eodem illo uoltu quo sub iugum missus erat,

9.8.3'haud sum ignarus' inquit, 'consules, ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua ignominiosae pacis.

9.8.4ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus uestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi;

9.8.5qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus.

9.8.6dedamur per fetiales nudi uinctique; exsoluamus religione populum, si qua obligauimus, ne quid diuini humaniue obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.

9.8.7interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.

9.8.8uos, di immortales, precor quaesoque, si uobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Ueturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere,

9.8.9at uos satis habeatis uidisse nos sub iugum missos, uidisse sponsione infami obligatos, uidere nudos uinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes;

9.8.10nouos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum uelitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt.' quae ubi dixit,

9.8.11tanta simul admiratio miseratioque uiri incessit homines ut modo uix crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset,

9.8.12modo miserarentur quod uir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.

9.8.13cum omnes laudibus modo prosequentes uirum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Liuio et Q. Maelio tribunis plebis,

9.8.14qui neque exsolui religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus qualia apud Caudium fuissent restituerentur,

9.8.15neque se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus uiolariue posse.

ch. 9 9.9.1 tum Postumius 'interea dedite' inquit 'profanos nos, quos salua religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos cum primum magistratu abierint,

9.9.2sed, se me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio uirgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant.

9.9.3nam quod deditione nostra negant exsolui religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret?

9.9.4neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos iuxta diuinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat.

9.9.5an, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos uerba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum uos tribuni diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse?

9.9.6omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum?

9.9.7di meliora, inquis. atqui non indignitas rerum sponsionis uinculum leuat; si quid est in quo obligari populus possit, in omnia potest. et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moueat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit.

9.9.8et hoc ipsi etiam Samnites iudicauerunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt.

9.9.9nec a me nunc quisquam quaesiuerit quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset nec illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro uobis qui nihil mandaueratis possem.

9.9.10nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est; di immortales et uestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt.

9.9.11nec nos in bello satis cauimus et illi male partam uictoriam male perdiderunt, dum uix locis quibus uicerant credunt, dum quacumque condicione arma uiris in arma natis auferre festinant.

9.9.12an, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere?

9.9.13tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut uictoriam illis certam aut pacem adferrent. ea demum sponsio esset quam populi iussu spopondissemus.

9.9.14sed neque uos tulissetis nec nos spopondissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi uelut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur,

9.9.15et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, uanam uictoriam uanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret.

9.9.16quid enim uobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis uos appellare potest, quis se a uobis dicere deceptum? hostis an ciuis? hosti nihil spopondistis, ciuem neminem spondere pro uobis iussistis.

9.9.17nihil ergo uobis nec nobiscum est quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus nihil egistis.

9.9.18Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos; in haec saeuiant, in haec ferrum, in haec iras acuant.

9.9.19quod ad tribunos attinet, consulite utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Ueturi uosque ceteri, uilia haec capita, luendae sponsionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.'

ch. 10 9.10.1 mouit patres conscriptos cum causa tum auctor, nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate.

9.10.2magistratu inde se extemplo abdicauerunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi. hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse ciuitati uisa est.

9.10.3Postumius in ore erat; eum laudibus ad caelum ferebant, deuotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant:

9.10.4emersisse ciuitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare.

9.10.5arma cuncti spectant et bellum: en unquam futurum, ut congredi armatis cum Samnite liceat?

9.10.6in ciuitate ira odioque ardente dilectus prope omnium uoluntariorum fuit. rescriptae ex eodem milite nouae legiones ductusque ad Caudium exercitus.

9.10.7praegressi fetiales ubi ad portam uenere, uestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum uinciri. cum apparitor uerecundia maiestatis Postumi laxe uinciret, 'quin tu' inquit 'adduces lorum,

9.10.8ut iusta fiat deditio?' tum ubi in coetum Samnitium et ad tribunal uentum Ponti est, A. Cornelius Aruina fetialis ita uerba fecit.

9.10.9'quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce

9.10.10homines uobis dedo.' haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat ui perculit et clara uoce ait se Samnitem ciuem esse, illum legatum [fetialem] a se contra ius gentium uiolatum; eo iustius bellum gesturos.

ch. 11 9.11.1 tum Pontius 'nec ego istam deditionem accipiam' inquit, 'nec Samnites ratam habebunt.

9.11.2quin tu, Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur.

9.11.3sed quid ego te appello, qui te captum uictori cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello; quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt.

9.11.4nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est uentum habeant; tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.

9.11.5ea fortuna, iis locis quae ante pacis mentionem habuimus geramus bellum; nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.

9.11.6nunquamne causa defiet cur uicti pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis; furto eos subduxistis. auro ciuitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum aurum caesi sunt.

9.11.7pacem nobiscum pepigistis ut legiones uobis captas restitueremus; eam pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis.

9.11.8non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones seruatas? pacem sibi habeat, legiones captas uictori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.

9.11.9ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas, tot ciues incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc uos, fetiales, iuris gentibus dicitis?

9.11.10ego uero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in ciuitatemoblactamsponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.

9.11.11gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum [fetialem] genu perculit. ita di credent Samnitem ciuem Postumium, non ciuem Romanum esse et a Samnite legatum Romanum uiolatum; eo uobis iustum in nos factum esse bellum.

9.11.12haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et uix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere.

9.11.13i, lictor, deme uincla Romanis; moratus sit nemo quo minus ubi uisum fuerit abeant.' et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inuiolati redierunt.

ch. 12 9.12.1 Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia quae deinde euenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse; et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia,

9.12.2inter quae se medio lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos facere.

9.12.3adeoque nullodum certamine inclinatis uiribus post Caudinam pacem animi mutauerant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta uictoria inter Samnites faceret,

9.12.4et geri posse bellum Romani pro uictoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et uicisse crederent Romanum.

9.12.5inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato aduentu Samnitiumfuisse et Satricanos cum iis satis constatnocte occupata est. timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit;

9.12.6lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequamet quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuuabat imbellis multitudotamen Fregellani sustinuerunt;

9.12.7fraus deinde rem inclinauit, quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem abiturum qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine animos et passim arma iactari coepta.

9.12.8pertinacior pars armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pauor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque inuocantes Samnites concremauerunt.

9.12.9consules inter se partiti prouincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit aduersus Caudinas legiones.

9.12.10distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant.

9.12.11optimum uisum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.

ch. 13 9.13.1 aduersus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem aduocari iussit; ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est;

9.13.2suus cuique animus memor ignominiae adhortator aderat. uadunt igitur in proelium urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila uelut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.

9.13.3nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit;

9.13.4omnia ira militaris prope uesano impetu egit. itaque non fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam impedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est peruentum.

9.13.5Romanos ira eadem, quae per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. ibi plus quam in acie sanguinis ad caedis factum praedaeque pars maior ira corrupta.

9.13.6exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis peruenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani;

9.13.7nam Samnites, ea tempestate in montibus uicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut euenit fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopulabantur.

9.13.8quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut peruenire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter Romam et Arpos] penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset.

9.13.9tum quoque profectos inde ad Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit: omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato stationibus uigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum ueheret,

9.13.10interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare: obsessis priusquam alter consul uictore exercitu aduenit, et commeatus ex montibus Samnitium inuecti erant et auxilia intromissa.

9.13.11artiora omnia aduentus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae uacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat.

9.13.12itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis uiribus signa cum Papirio conferre.

ch. 14 9.14.1 per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini interueniunt, denuntiantes Samnitibus Romanisque ut bellum omitterent: per utros stetisset quo minus discederetur ab armis, aduersus eos se pro alteris pugnaturos.

9.14.2ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset conlocutus de re haud dubia, signum pugnae proposuit.

9.14.3agentibus diuina humanaque, quae adsolent cum acie dimicandum est, consulibus Tarentini legati occursare responsum exspectantes;

9.14.4quibus Papirius ait: 'auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut uidetis, ad rem gerendam proficiscimur'.

9.14.5signa inde ferre iussit et copias eduxit uanissimam increpans gentem, quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.

9.14.6Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem uere cupiebant aut expediebat simulare ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent,

9.14.7uociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra uallum arma ferre; deceptos potius quodcumque casus ferat passuros quam ut spreuisse pacis auctores Tarentinos uideantur.

9.14.8accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne uallum quidem defendant.

9.14.9ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars uellerent uallum atque in fossas proruerent, nec uirtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra inuasere;

9.14.10et pro se quisque non haec Furculas nec Caudium nec saltus inuios esse, ubi errorem fraus superbe uicisset, sed Romanam uirtutem, quam nec uallum nec fossae arcerent, memorantes caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos,

9.14.11seruos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;

9.14.12nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent auidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent.

9.14.13itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est,

9.14.14ut doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset animos,

9.14.15ne desperata uenia hostes caecos in supplicia eorum ageret perdere prius quam perire optantes.

9.14.16laudare ea milites laetarique obuiam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuuentutis.

ch. 15 9.15.1 dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis Luceriam premerent an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae ad id uoluntatis, temptarentur.

9.15.2Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione una populos aut ui subegit aut condicionibus in societatem accepit.

9.15.3Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, breui ad spem euentus respondit; nam insessis omnibus uiis per quas commeatus ex Samnio subuehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent absisteret obsidione.

9.15.4iis Papirius ita respondit debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid uictis patiendum censeret;

9.15.5ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit arma, sarcinas, iumenta, multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent;

9.15.6militem se cum singulis uestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non nouam inferentem ignominiam.

9.15.7nihil recusatum. septem milia militum sub iugum missa praedaque ingens Luceriae capta, receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa erant et, quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant.

9.15.8haud ferme alia mutatione subita rerum clarior uictoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus inuenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus.

9.15.9ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce dedito missoque; id magis mirabile est ambigi Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum

9.15.10eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphauerit an consulumPapirique praecipuumid decus sit.

9.15.11sequitur hunc errorem alius error Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul tertium creatus sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine erratum sit.

ch. 16 9.16.1 conuenit iam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellauit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit.

9.16.2pari fortuna consul alter cum Satricanis, qui ciues Romani post Caudinam cladem ad Samnites defecerant praesidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit.

9.16.3nam cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea uoce quam armis inlatis terroris colonis iniectum.

9.16.4itaque subinde exsequentes quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam ualido et armato uim allaturos, ab iisdem consilium petere iussi quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent,

9.16.5discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt.

9.16.6duae factiones senatum distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium ciuium; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli opera nauaretur.

9.16.7pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit qua noctis hora quaque porta et quam in uiam egressurus hostis foret;

9.16.8altera, quibus inuitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem acceperunt.

9.16.9ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa uiam siluestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus momentoque unius horae caesus Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate consulis erant;

9.16.10qui quaestione habita quorum opera defectio esset facta, quos sontes comperit, uirgis caesos securi percussit praesidioque ualido imposito arma Satricanis ademit.

9.16.11inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt.

9.16.12et fuit uir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum uigore sed etiam corporis uiribus excellens.

9.16.13praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit; uictoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt [et] seu uirium ui seu exercitatione multa, cibi uinique eundem capacissimum;

9.16.14nec cum ullo asperiorem, quia ipse inuicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique;

9.16.15equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris;

9.16.16quibus ille 'ne nihil remissum dicatis, remitto' inquit, 'ne utique dorsum demulceatis cum ex equis descendetis'. et uis erat in eo uiro imperii ingens pariter in socios ciuesque.

9.16.17Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum uocari iussisset, lictorem expedire securem iussit.

9.16.18ad quam uocem exanimi stante Praenestino, 'agedum, lictor, excide radicem hanc' inquit 'incommodam ambulantibus', perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit.

9.16.19haud dubie illa aetate, qua nulla uirtutum feracior fuit, nemo unus erat uir quo magis innixa res Romana staret. quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam uertisset.—

ch. 17 9.17.1 nihil minus quaesitum a principio huius operis uideri potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem uarietatibusque distinguendo opere et legentibus uelut deuerticula amoena et requiem animo meo quaererem;

9.17.2tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus uolutaui animum, eas euocat in medium, ut quaerere libeat quinam euentus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit.

9.17.3plurimum in bello pollere uidentur militum copia et uirtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana maxime in res bellicas potens;

9.17.4ea et singula intuenti et uniuersa sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque facile praestant inuictum Romanum imperium.

9.17.5iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit.

9.17.6ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa uita, sicut Magnum modo Pompeium, uertenti praebuit fortunae?

9.17.7recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum,

9.17.8M. Ualerium Coruum, C. Marcium Rutulum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Uolumnium, M'. Curium?

9.17.9deinceps ingentes sequuntur uiri, si Punicum Romano praeuertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset.

9.17.10horum in quolibet cum indoles eadem quae in Alexandro erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum uenerat.

9.17.11ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Ualeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuuenes ii quibus cum Alexandro dimicandum erat senem uiderant.

9.17.12militaris opera pugnando obeunti Alexandronam ea quoque haud minus clarum eum faciuntcessisset uidelicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Ualerius Coruus,

9.17.13insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, deuotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi.

9.17.14uictus esset consiliis iuuenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus ueram speciem Romani senatus cepit.

9.17.15id uero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his quos nominaui castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaueret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret.

9.17.16non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum fortunae apparatibus suae, praedam uerius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus uana contemnere, incruentus deuicit.

9.17.17longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, uisus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et uestigia recentia domesticae cladis, ubi auunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.

ch. 18 9.18.1 et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.

9.18.2qui si ex habitu nouae fortunae nouique, ut ita dicam, ingenii quod sibi uictor induerat spectetur,

9.18.3Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam uenisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset.

9.18.4referre in tanto rege piget superbam mutationem uestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam uictis Macedonibus graues nedum uictoribus, et foeda supplicia et inter uinum et epulas caedes amicorum et uanitatem ementiendae stirpis.

9.18.5quid si uini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac praeferuida ira?—nec quicquam dubium inter scriptores referonullane haec damna imperatoriis uirtutibus ducimus?

9.18.6id uero periculum erat, quod leuissimi ex Graecis qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae fauent dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus;

9.18.7et aduersus quem Athenis, in ciuitate fracta Macedonum armis, cernente tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex monumentis orationum patet, aduersus eum nemo ex tot proceribus Romanis uocem liberam missurus fuerit.

9.18.8quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem annorum felicitate;

9.18.9quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis uictus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuuenis, cum populi iam octingentesimum bellantis annum rebus conferre.

9.18.10miremur si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna uariauerit?

9.18.11quin tu homines cum homine, [et] duces cum duce, fortunam cum fortuna confers?

9.18.12quot Romanos duces nominem quibus nunquam aduersa fortuna pugnae fuit? paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque quorum nec uirtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit.

9.18.13et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos uicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit;

9.18.14ab tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa reuocati sunt;

9.18.15in ipso conatu rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas, nunc prauitas impedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt.

9.18.16at hercule reges non liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.

9.18.17inuictus ergo Alexander cum inuictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset;

9.18.18immo etiam eo plus periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se,

9.18.19Romani multi fuissent Alexandro uel gloria uel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine uiueret morereturque.

ch. 19 9.19.1 restat ut copiae copiis comparentur uel numero uel militum genere uel multitudine auxiliorum.

9.19.2censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones;

9.19.3quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebat bellum.

9.19.4Latium deinde omne cum Sabinis et Uolscis et Aequis et omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Uestinis atque Apulis, adiuncta omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenusSamnitesaut socios ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes.

9.19.5ipse traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium traheret.

9.19.6adde quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset.

9.19.7arma clupeus sarisaeque illis; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam hasta uehementius ictu missuque telum.

9.19.8statarius uterque miles, ordines seruans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti.

9.19.9iam in opere quis par Romano miles? quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio uictus Alexander bello uictus esset: Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies?

9.19.10ne ille saepe, etiamsi prima prospere euenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset,

9.19.11quod Epiri regem Alexandrum mortifero uolnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem.

9.19.12equidem cum per annos quattuor et uiginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, uix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum.

9.19.13et forsitan, cum et foederibus uetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par aduersus communem hostem duas potentissimas armis uirisque urbes armaret, [et] simul Punico Romanoque obrutus bello esset.

9.19.14non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem aduersus Antiochum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo.

9.19.15absit inuidia uerbo et ciuilia bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite, nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam nostris locis laborauimus:

9.19.16equitem†, sagittas, saltus impeditos, auia commeatibus loca grauis armis miles timere potest.

9.19.17mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri auertit auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus pacis amor et ciuilis cura concordiae.—

ch. 20 9.20.1 M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Uenox consules facti. eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renouando legati cum senatum humi strati mouissent,

9.20.2reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces.

9.20.3itaque de foedere negatum; indutiae biennii, cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae.

9.20.4et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem uenerunt.

9.20.5eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent;

9.20.6et duae Romae additae tribus, Ufentina ac Falerna.

9.20.7inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad nouos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum uenerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores.

9.20.8id audacter spondendo impetrauere ut foedus daretur neque ut aequo tamen foedere sed ut in dicione populi Romani essent.

9.20.9Apulia perdomitanam Forento quoque, ualido oppido, Iunius potitus eratin Lucanos perrectum; inde repentino aduentu Aemili consulis Nerulum ui captum.

9.20.10et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios uolgauit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed iura etiam Romana late pollebant.

ch. 21 9.21.1 C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderant;

9.21.2is cum L. Fuluio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit.

9.21.3duplex inde terror inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt.

9.21.4inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam uiribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumueniendum cepit et diuersa statuit signa.

9.21.5infestior tamen in erumpentes incessit nec magno certamine intra moenia compulit; tum totam aciem in Samnites obuertit.

9.21.6ibi plus certaminis fuit; uictoria sicut sera ita nec dubia nec uaria fuit. fusi in castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.

ch. 22 9.22.1 anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est. consules noui, sicut superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento uenit.

9.22.2neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo nouis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos auertere ab obsidione conabantur.

9.22.3eo intentius dictator in moenia hostium uersus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra uis fieret.

9.22.4eo ferocius adequitare Samnites uallo neque otium pati; et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum euectus summouit hostem.

9.22.5tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.

9.22.6prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iterauit;

9.22.7in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo;

9.22.8omnes qui circa erant in Aulium temere inuectum per hostium turmas tela coniecerunt;

9.22.9fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris <di> dederunt. is uictorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidauit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur.

9.22.10sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia uictores in castra referunt.

9.22.11Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis uiribus, omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per uim Samnis potitur.

ch. 23 9.23.1 mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones.

9.23.2Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam ciuium necem reciperandamque

9.23.3coloniam magnis itineribus praeuenisset <et> sparsi per uias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent,

9.23.4obuiam itum hosti atque ad fuga alterius partis sed nox incertos uicti uictoresne essent diremit.

9.23.5inuenio apud quosdam aduersam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum.

9.23.6suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu nouo ab Roma aduenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quoue tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.

9.23.7dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra uallum obsessi magis quam obsidentis modo,

9.23.8signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos uirorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum nouoque exercitu militem celauit et,

9.23.9tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, 'locis' inquit 'angustis, milites, deprehensi, nisi quam uictoria patefecerimus uiam nullam habemus.

9.23.10statiua nostra munimento satis tuta sunt sed inopia eadem infesta; nam et circa omnia defecerunt unde subuehi commeatus poterant et, si homines iuuare uelint, iniqua loca sunt.

9.23.11itaque non frustrabor ego uos castra hic relinquendo, in quae infecta uictoria sicut pristino die uos recipiatis. armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent.

9.23.12castra habeant repetantque quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum praeterquam uictoriae nobis abscidamus.

9.23.13ferte signa in hostem; ubi extra uallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant; damna uestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur.' et oratione dictatoris,

9.23.14quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi uadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantumita enim iusserat dictatorignis est subditus, haud paruum fuit inritamentum.

9.23.15itaque uelut uecordes inlati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, postquam ardentia procul uidit castra magister equitumid conuenerat signumhostium terga inuadit. ita circumuenti Samnites, qua potest quisque, fugam per diuersa petunt;

9.23.16ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa.

9.23.17castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam uictoria laetum quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salua inuenit.

ch. 24 9.24.1 ad Soram inde reditum; nouique consules M. Poetelius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte ueterum militum dimissa nouisque cohortibus in supplementum adductis.

9.24.2ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo uictoria esset,

9.24.3Soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad uigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.

9.24.4uisus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud uana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido remouerentur:

9.24.5fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae uigiliae essent. ipse insequenti nocte sub oppido siluestribus locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope inuia in arcem ducit, pluribus quam pro numero uirorum missilibus telis eo conlatis;

9.24.6ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de industria etiam quo locus tutior esset ab oppidanis congesta.

9.24.7ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset, 'hoc quidem ascensu' inquit, 'uel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint;

9.24.8uos et decem numero et, quod plus est, Romani Romanorumque fortissimi uiri estis. et locus pro uobis et nox erit, quae omnia ex incerto maiora territis ostentat. ego iam terrore omnia implebo; uos arcem intenti tenete'.

9.24.9decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu 'ad arma' et 'pro uestram fidem, ciues' clamitans; 'arx ab hostibus capta est;

9.24.10defendite, ite.' haec incidens principum foribus, haec obuiis, haec excurrentibus in publicum pauidis increpat. acceptum ab uno pauorem plures per urbem ferunt.

9.24.11trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, auertunt animos a spe reciperandae arcis.

9.24.12fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per uias pauidos caedit.

9.24.13iam Sora capta erat, cum consules prima luce aduenere et quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat in deditionem accipiunt.

9.24.14ex his ducentos uiginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, uinctos Romam deducunt; ceteram multitudinem incolumem praesidio imposito Sorae relinquunt.

9.24.15omnes qui Romam deducti erant uirgis in foro caesi ac securi percussi summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.

ch. 25 9.25.1 consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt.

9.25.2mota namque omnia aduentu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa crimine caruit;

9.25.3quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo uentum est. ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem uenit.

9.25.4Ausona et Minturnae et Uescia urbes erant, ex quibus principes iuuentutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules ueniunt.

9.25.5docent suos iam pridem exoptantes Samnitium aduentum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis Samnitem iuuisse;

9.25.6fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere si exercitus admoueatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.

9.25.7his auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis ueste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur.

9.25.8ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent. ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta;

9.25.9sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis crimine perinde ac si interneciuo bello certasset.

ch. 26 9.26.1 eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit.

9.26.2haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi;

9.26.3eoque ira processit ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent.

9.26.4praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam infestas gentes cogebat.

9.26.5uicit tamen sententia ut mitterentur coloni; duo milia et quingenti missi. eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae.

9.26.6de quibus cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit.

9.26.7C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit. ingens erat magistratus eius terror; itaque siue timoris seu conscientiae ui, Calauios Ouium Nouiumqueea capita coniurationis fuerantpriusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit.

9.26.8deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit, uersa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed in uniuersum qui usquam coissent coniurassentue aduersus

9.26.9rem publicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum adipiscendorum causa factas aduersus rem publicam esse. latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.

9.26.10postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur.

9.26.11inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed uniuersi, simul negare nobilium id crimen esse quibus, si nulla obstetur fraude, pateat uia ad honorem, sed hominum nouorum;

9.26.12ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse simul magistratu abissent.

9.26.13tum enimuero Maenius, iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita uerba fecit:

9.26.14'et omnes ante actae uitae uos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus uitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.

9.26.15sed, quoniam quidam nobiles hominesqua de causa uos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius estprimum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt;

9.26.16dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia aduersariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt;

9.26.17postremo repulsi indeadeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent uisain nos inruerunt, et priuatis dictatorem poscere reum uere

9.26.18cundiae non fuit;—ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant, me obuiam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico.

9.26.19uos quaeso, consules, si uobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non

9.26.20maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.' abdicat inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consulesiis enim ab senatu mandata res estrei facti aduersus nobilium testimonia egregie absoluuntur.

9.26.21Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum inuisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.

9.26.22nec diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara nomina reorum uiguit: inde labi coepit ad uiliora capita, donec coitionibus factionibusque aduersus quas comparata erat oppressa est.

ch. 27 9.27.1 earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam uersos rursus ad Caudium reuocauit,

9.27.2ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.

9.27.3eo consules cum ualido exercitu uenerunt. et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua uia esset, cunctati sunt;

9.27.4deinde Samnites per aperta loca breui circuitu in loca plana [Campanos campos] agmen demittunt ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde leuibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum;

9.27.5nec aut euentus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat.

9.27.6Samnitium contra ducibus et carpi paruis cottidie damnis et senescere dilatione belli uires suae uidebantur.

9.27.7itaque in aciem procedunt equitibus in cornua diuisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo uis fieret, quam ad proelium starent: aciem pedite tutam fore.

9.27.8consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laeuo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit;

9.27.9sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae uires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reseruabantur, in primam aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo impetu uiribus impulit.

9.27.10commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. in hunc transuerso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec uniuersam ab ea parte auertit aciem.

9.27.11in eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, auectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum.

9.27.12unde haud dubiam uictoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis uiris, dissimilem ibi fortunam inuenit, Romanos loco pulsos, uictorem hostem signa in perculsos inferentem.

9.27.13ceterum omnia mutauit repente consulis aduentus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero auxilium adueneratfortes uiri†, et partis alterius uictoria audita mox uisa etiam proelium restituit.

9.27.14tota deinde iam uincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleuentum, cui nunc urbi Beneuentum nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.

ch. 28 9.28.1 consules egregia uictoria parta protinus inde ad Bouianum oppugnandum legiones ducunt;

9.28.2ibique hiberna egerunt, donec ab nouis consulibus, L. Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit.

9.28.3is, cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Bouiano ad Fregellas pergit; unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque ualido imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam.

9.28.4eo se intra moenia sub aduentum dictatoris et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat.

9.28.5dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificiaet frequenter ibi habitabaturcircumiecta muris incendit; nec ita multo post siue a Poetelio dictatore siue ab C. Iunio consulenam utrumque traditurNola est capta.

9.28.6qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta claui figendi causa dictatorem dictum.

9.28.7Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Uolsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant.

9.28.8et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senatus consultum factum est; sed triumuiros creauere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Ualerius P. Decius.

ch. 29 9.29.1 [M. Ualerio P. Decio coss.] profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis,

9.29.2Etrusci belli fama exorta est; nec erat ea tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum.

9.29.3itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui grauiter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Iunium Bubulcum dixit.

9.29.4is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent.

9.29.5eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere; neutri finibus egressi. et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit;

9.29.6memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod uiam muniuit et aquam in urbem duxit;

9.29.7eaque unus perfecit quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia uictus collega magistratu se abdicauerat,

9.29.8Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit.

9.29.9eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, seruos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat.

9.29.10traditur inde, dictu mirabile et quod dimouendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos;

9.29.11nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam [Appium] memori deum ira post aliquot annos luminibus captum.

ch. 30 9.30.1 itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem praua lectione senatus,

9.30.2qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negauerunt eam lectionem se, quae sine recti prauique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et senatum extemplo citauerunt eo ordine qui ante censores Ap.

9.30.3Claudium et C. Plautium fuerat. et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficiatulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius—:

9.30.4alterum, ut duumuiros nauales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet; lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis.

9.30.5eiusdem anni rem dictu paruam praeterirem, ni ad religionem uisa esset pertinere. tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iouis uesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.

9.30.6eius rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt: [ut] darent operam ut ii homines Romanis restituerentur.

9.30.7Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt uti reuerterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur.

9.30.8die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum [causa] inuitant, et uino, cuius auidum ferme id genus est,

9.30.9oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno uinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.

9.30.10tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem uagarentur, restitutumque in aede uescendi ius iis qui sacris praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.

ch. 31 9.31.1 consules inter se prouincias partiti: Iunio Samnites, Aemilio nouum bellum Etruria sorte obuenit.

9.31.2in Samnio Cluuiarum praesidium Romanum, quia nequiuerat ui capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites uerberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos.

9.31.3huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluuiana ratus, quo die adgressus est moenia, ui cepit atque omnes puberes interfecit.

9.31.4inde uictor exercitus Bouianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis uirisque.

9.31.5ibi, quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. minus itaque saeuitum in hostes est, praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa.

9.31.6et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumueniri posset.

9.31.7transfugae agrestes et captiui quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentesquae et uera erantpecoris uim ingentem in saltum auium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones.

9.31.8ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat et, postquam intrasse Romanos uidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos inuadit.

9.31.9et primo noua res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberauerat se onere aptaueratque armis, ad signa undique coibant et, notis ordinibus in uetere disciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies,

9.31.10consul ad ancipitem maxime pugnam aduectus desilit ex equo et Iouem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem

9.31.11in eum locum deuenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam uirtutem militum uindicaturam.

9.31.12coniterentur modo uno animo omnes inuadere hostem uictum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum.

9.31.13sed quem esse iam uirtuti Romanae inexpugnabilem locum? Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur.

9.31.14his accensus miles, omnium immemor difficultatium, uadit aduersus imminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in aduersum cliuum erigitur agmen;

9.31.15ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, uersus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant.

9.31.16sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad uiginti milia hominum; uictorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.

ch. 32 9.32.1 dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis uelut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum.

9.32.2eo alter consulum Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios uenit. aduenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita aduexere.

9.32.3Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt: postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt.

9.32.4quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo uiribus arma capiat.

9.32.5dicto paretur. consul ubi armatos paratosque uidit, signa extra uallum proferri iussit et haud procul hoste instruxit aciem. aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes ut ab aduersariis clamor et pugna inciperet,

9.32.6et prius sol meridie se inclinauit quam telum hinc aut illinc emissum est: inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur.

9.32.7nec segnius a Romanis pugna initur. concurrunt infensis animis;

9.32.8numero hostis, uirtute Romanus superat; anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa,

9.32.9integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt. nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset,

9.32.10ita ut uictores priusquam uicti pugnandi finem facerent. post occasum solis signum receptui datum est; nocte ab utroque in castra reditum.

9.32.11nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, uix quod satis esset ad castrorum praesidium,

9.32.12et apud Romanos tantum uolnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.

ch. 33 9.33.1 Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit; collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est;

9.33.2ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et nouus exercitus domo accitus Etruscis uenit.

9.33.3permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, †quae uelut fatales cum tribunis ac plebe erat,† certamen oritur.

9.33.4Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla ui compelli ut abdicaret potuit.

9.33.5P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae inter legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in uolgus quam optimo cuique gratiorem.

9.33.6is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante [censuram] et longinquitate potestatem dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, 'dic agedum' inquit, 'Appi Claudi,

9.33.7quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.'

9.33.8negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam; nam, etsi tenuerit lex Aemilia eos censores,

9.33.9quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset, quodque postremum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati censores essent, teneri ea lege potuisse.

ch. 34 9.34.1 haec sine ullius adsensu cauillante Appio 'en' inquit, 'Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus priuatus fasces et imperium obtinuit,

9.34.2nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.

9.34.3haec est eadem familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribunicium auxilium uobis comparastis;

9.34.4haec, propter quam duo exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges, haec, quae agrarias semper impugnauit;

9.34.5haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius uestrae libertati.

9.34.6itane tandem, Appi Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit?

9.34.7immo uero omnes sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat noua.

9.34.8an hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum?

9.34.9an populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia lex uiolentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt;

9.34.10tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum.

9.34.11an hunc non, ut qui optimo iure censor creatus esset, populus creauit? tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare ualeat?

9.34.12quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet. quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees?

9.34.13quam isti stolidos ac socordes uideri creditis eos qui intra uicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abierunt magistratu.

9.34.14quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut priuatus obuiam iret crimini, dictatura se abdicauit.

9.34.15nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraueris a familia imperiosissima [superbissima]; non die, non hora citius quam necesse est magistratu abieris, modo ne excedas finitum tempus.

9.34.16satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram, et solus geram. hoc quidem iam regno simile est.

9.34.17an collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?

9.34.18paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimus antistitibus eius sacri ad seruorum ministerium religiosus censor deduxisti,

9.34.19gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi uniuersam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus.

9.34.20urbs eo lustro capta est, quo demortuo collega C. Iulio [censore], L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogauit.

9.34.21et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem inuenit qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt.

9.34.22te nec quod dies exit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet: uirtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis.

9.34.23ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac uerecundia quem gessisti, non modo manu uiolatum sed ne uerbo quidem inclementiori a me appellatum uellem;

9.34.24sed et haec quae adhuc egi peruicacia tua et superbia coegit me loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in uincula duci iubebo nec,

9.34.25cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.' haec taliaque cum dixisset,

9.34.26prendi censorem et in uincula duci iussit. approbantibus sex tribunis actionem collegae, tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque inuidia omnium ordinum solus censuram gessit.

ch. 35 9.35.1 dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit;

9.35.2quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuuaret, flectit paululum in cliuos agmenaspreta erant strata saxisinde signa in hostem obuertit.

9.35.3Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae qua sola freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et auide, ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent stringerent gladios uadentes in hostem.

9.35.4Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.

9.35.5igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non uolnerauerant turbarentneque subire erat facile ad propiorem

9.35.6 pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem gererentstantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes inuadunt.

9.35.7eum impetum non tulerunt Etrusci uersisque signis fuga effusa castra repetunt; sed equites Romani praeuecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt;

9.35.8inde inermi paene agmine ac uexato uolneribus in siluam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de persequendo hoste agitari coeptum.

ch. 36 9.36.1 silua erat Ciminia magis tum inuia atque horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita. eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleuerat.

9.36.2tum ex iis qui aderant, consulis fraterM. Fabium, Caesonem alii, C. Claudium quidam matre eadem qua consulem genitum, traduntspeculatum se iturum professus breuique omnia certa allaturum.

9.36.3Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe nouerat. habeo auctores uolgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos;

9.36.4sed propius est uero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit. seruus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem;

9.36.5nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent.

9.36.6iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis armati. sed neque commercium linguae nec uestis armorumue habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum.

9.36.7usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur; ibi qui essent fateri Romanum ausum; introductumque in senatum consulis

9.36.8 uerbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuuentutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio futuram.

9.36.9haec cum relata consuli essent, impedimentis prima uigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis

9.36.10ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitauit stationibus hostium, quae extra saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur.

9.36.11postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat; inde contemplatus opulenta Etruriae arua milites emittit.

9.36.12ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes, repente a principibus regionis eius concitatae, Romanis occurrunt adeo incompositae ut uindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.

9.36.13caesis fugatisque his, late depopulato agro uictor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.

9.36.14eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis uenerant denuntiatum Fabio senatus uerbis ne saltum Ciminium transiret. laetati serius se quam ut impedire bellum possent uenisse, nuntii uictoriae Romam reuertuntur.

ch. 37 9.37.1 hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum; uastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat conciueratque indignatione non Etruriae modo populos sed Umbriae finitima.

9.37.2itaque quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium uenit; neque e siluis tantummodo promota castra sed etiam auiditate dimicandi quam primum in campos delata acies.

9.37.3deinde instructa primo suo stare loco, relicto hostibus ad instruendum contra spatio: dein, postquam detractare hostem sensere pugnam, ad uallum subeunt.

9.37.4ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium inuasuros.

9.37.5nihilo quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur. decima erat fere diei hora cum cibum capere consul milites iubet; praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisue hora signum dederit.

9.37.6paucis milites adloquitur; Samnitium bella extollit, eleuat Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem multitudini comparandam ait; esse praeterea telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse.

9.37.7his ambagibus prodi simulabat hostes, quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod sine munimento consederant, ueri similius erat quod simulabatur. curati cibo corpora quieti dant et quarta fere uigilia sine tumultu excitati arma capiunt.

9.37.8dolabrae calonibus diuiduntur ad uallum proruendum fossasque implendas. intra munimenta instruitur acies; delectae cohortes ad portarum exitus conlocantur.

9.37.9dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestiuis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto uallo erupit acies, stratos passim inuadit hostes; alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit.

9.37.10paucis armandi se datum spatium est; eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. ad castra, ad siluas diuersi tendebant. siluae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera praeda militis fuit.

9.37.11caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. eam tam claram pugnam trans Ciminiam siluam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno ciuitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Umbrisque opprimeretur.

9.37.12sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetrauerunt.

ch. 38 9.38.1 dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutulus Allifas de Samnitibus ui cepit. multa alia castella uicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem uenere.

9.38.2per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde nauales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim uastatis unde reditus tutus ad naues esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi exciuere hostes.

9.38.3palatis per agros nemo obuius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine incauto haud procul nauibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi trepida multitudo ad naues compulsa est.

9.38.4profectio Q. Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri; cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant:

9.38.5eadem temeritate auidam ulteriorum semper gentem in saltus inuios deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse.

9.38.6iam gaudium inuidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos auertisset.

9.38.7itaque armis uirisque ad obterendum C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat.

9.38.8obuius iis consul fuit. dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto euentu est et, cum anceps caedes fuisset, aduersae tamen rei fama in Romanos uertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum et, quod insigne maxime fuit, consulis ipsius uolnus.

9.38.9ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres inuasit dictatoremque dici placebat; nec, quin Cursor Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat.

9.38.10sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse nec uiuere Marcium consulem satis fidebant.

9.38.11alter consul Fabius infestus priuatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit,

9.38.12qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate mouerent ut memoriam simultatium patriae remitteret.

9.38.13profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem conuenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit;

9.38.14nocte deinde silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem dixit. cui cum ob animum egregie uictum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo.

9.38.15Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium.

9.38.16Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam eam curiam facit.

ch. 39 9.39.1 dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti siluam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longu

9.39.2lam peruenit acceptisque a Marcio consule ueteribus militibus in aciem copias eduxit. nec hostes detractare uisi pugnam. instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit.

9.39.3quieti aliquamdiu nec quis diffidentes uiribus nec hostem spernentes, statiua in propinquo habuere.

9.39.4nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam;

9.39.5et ad Uadimonis lacumEtrusci lege sacrata coacto exercitu, cum uir uirum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt;

9.39.6tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela. gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens uictis sed cum aliqua noua gente uideretur dimicatio esse.

9.39.7nihil ab ulla parte mouetur fugae; cadunt antesignani et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies.

9.39.8ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi uentum est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora euaserint. ea uelut noua inter fessos exorta acies turbauit signa Etruscorum;

9.39.9secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium.

9.39.10tunc uinci pertinacia coepta et auerti manipuli quidam; et, ut semel dedere hi terga, etiam <ceteri> certiorem capessere fugam.

9.39.11ille primum dies fortuna uetere abundantes Etruscorum fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo impetu capta direptaque.

ch. 40 9.40.1 pari subinde periculo gloriaeque euentu bellum in Samnitibus erat, qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret nouis armorum insignibus fecerunt.

9.40.2duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelauerunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa.

9.40.3spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum. galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus uersicolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum:

9.40.4illi in sinistro consistunt. notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere,

9.40.5non caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam uerius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et uolnera.

9.40.6uirtutem esse militis decus: et omnia illa uictoriam sequi et ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse.

9.40.7his Cursor uocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum.

9.40.8simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte uictoria inciperet.

9.40.9prior forte Iunius commouit hostem, laeuo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida ueste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans, cum intulisset signa, turbauit ordines et haud dubie impulit aciem.

9.40.10quod ubi sensit dictator, 'ab laeuone cornu uictoria incipiet' inquit 'et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur,

9.40.11non partem maximam uictoriae trahet?' concitat milites; nec peditum uirtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt.

9.40.12M. Ualerius a dextro, P. Decius ab laeuo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos euehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transuersa latera hostium incurrunt.

9.40.13is nouus additus terror cum ex parte utraque circumuasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta.

9.40.14iam strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac primo pauidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.

9.40.15dictator ex senatus consulto triumphauit, cuius triumpho longe maximam speciem captiua arma praebuere.

9.40.16tantum magnificentiae uisum in his, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum diuiderentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur.

9.40.17et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.

9.40.18eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili uictoria dimicat.

9.40.19ipsum oppidumnam ad moenia uictor accessitcepisset, ni legati dedentes urbem exissent.

9.40.20praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator uictoria triumphans urbem est inuectus;

9.40.21quin etiam deuictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Ualerium, est uersum, quos populos proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declarauit.

ch. 41 9.41.1 Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decio collega datur. Ualerius praetor quartum creatus.

9.41.2consules partiti prouincias; Etruria Decio, Samnium Fabio euenit.

9.41.3profectus ad Nuceriam Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.

9.41.4cum Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hostes uicti; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt.

9.41.5Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.

9.41.6Uolsiniensium castella aliquot ui cepit; quaedam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret.

9.41.7ac de eo quidem nihil impetratum; indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit.

9.41.8tranquillas res iam <in> Etruscis turbauit repentina defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat.

9.41.9ii concitata omni iuuentute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent.

9.41.10quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit.

9.41.11nec Romae spernebatur Umbrorum bellum; et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent.

9.41.12itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret.

9.41.13dicto paruit consul magnisque itineribus ad Meuaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit.

9.41.14repens aduentus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent;

9.41.15plaga unaMaterinam ipsi appellantnon continuit modo ceteros in armis sed confestim ad certamen egit.

9.41.16castra uallantem Fabium adorti sunt. quos ubi effusos ruere in munimenta consul uidit, reuocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione uera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum, exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et uocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sunt.

9.41.17haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellauerit ducem. ante imperium deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur.

9.41.18non tamquam in uiros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem armatique milites ex acie in aciem transferri et, sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res;

9.41.19umbonibus incussaque ala sternuntur hostes. plus capitur hominum quam caeditur atque una uox ponere arma iubentium per totam fertur aciem.

9.41.20itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur: Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.

ch. 42 9.42.1 Fabius, alienae sortis uictor belli, in suam prouinciam exercitum reduxit.

9.42.2itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuauerat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Uolumnius consules fuerunt, prorogauit maxime Appio aduersante imperium.

9.42.3Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus inuenio.

9.42.4creatus consul, cum collegae nouum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset.

9.42.5Uolumnium prouinciae haud paenituit. multa secunda proelia fecit; aliquot urbes hostium ui cepit. praedae erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuuabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris auidum.

9.42.6Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra compulsi; nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset.

9.42.7postero die uixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis uestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi.

9.42.8sociis Samnitium nihil cautum; ad septem milia sub corona ueniere. qui se ciuem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus;

9.42.9eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum esset dilectu an uoluntarii pro Samnitibus aduersus Romanos bellassent,

9.42.10per Latinos populos custodiendi dantur, iussique eam integram rem noui consules P. Cornelius Aruina Q. Marcius Tremulushi enim iam creati erantad senatum referre.

9.42.11id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum uocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Uerulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.

ch. 43 9.43.1 in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captiuorum corpora militum foede saeuitum. itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus.

9.43.2Marcio noui hostesiam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum eratdecernuntur.

9.43.3primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter

9.43.4ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.

9.43.5ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac uetusta gentis gloria fuit:

9.43.6nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.

9.43.7ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem accepit. et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impeditior erat.

9.43.8omnia itinera obsaepserant hostes saltusque peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent; neque eos,

9.43.9cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum.

9.43.10aduentus Marci, qui Hernicis subactis maturauit collegae uenire auxilio, moram certaminis hosti exemit.

9.43.11nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, aduenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur.

9.43.12raptim conlatae sarcinae in medium et, prout tempus patiebatur, instructa acies. clamor primum in statiua perlatus, dein conspectus procul puluis tumultum apud alterum consulem in castris fecit;

9.43.13isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transuersam hostium aciem atque alio certamine occupatam inuadit,

9.43.14clamitans summum flagitium fore, si alterum exercitum utriusque uictoriae compotem sinerent fieri nec ad se sui belli uindicarent decus.

9.43.15qua impetum dederat, perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et uacua defensoribus capit atque incendit.

9.43.16quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes nec in ullam partem tutum perfugium est.

9.43.17iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias inuicem inter se gratantes, cum repente uisae procul hostium nouae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integrauere caedem.

9.43.18in quas nec iussu consulum nec signo accepto uictores uadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem clamitantes.

9.43.19indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent nouum militem hostium inter perculsos fuga ueteranos ne temptando quidem satis certamini fore.

9.43.20nec eos opinio fefellit: omnes Samnitium copiae, ueteres nouaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci uictis est et de iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una uoce omnes pacem petebant.

9.43.21tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi.

9.43.22Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est.

9.43.23Hernicorum tribus populis, Aletrinati Uerulano Ferentinati, quia maluerunt quam ciuitatem, suae leges redditae conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum.

9.43.24Anagninis quique arma Romanis intulerant ciuitas sine suffragii latione data: concilia conubiaque adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione interdictum.

9.43.25eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium uouerat. ab eodem collegaque eius M. Ualerio Maximo uiae per agros publica impensa factae.

9.43.26et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renouatum legatisque eorum, qui ad id uenerant, comiter munera missa.

ch. 44 9.44.1 dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P. Decio Mure.

9.44.2ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. creati consules L. Postumius Ti. Minucius.

9.44.3hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto, quo Claudium Uolumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus.

9.44.4memoriane fugerit in annalibus digerendis an consulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incertum est.

9.44.5eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae.

9.44.6itaque ambo consules in Samnium missi cum diuersas regiones, Tifernum Postumius, Bouianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum.

9.44.7alii haud dubie Samnites uictos ac uiginti milia hominum capta tradunt,

9.44.8alii Marte aequo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse.

9.44.9consul ut statiua tuta copiosaqueet ita erantpetisse uideretur, postquam et munimentis castra firmauit et omni apparatu rerum utilium instruxit,

9.44.10relicto firmo praesidio de uigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum aduersus alios sedentem, ducit.

9.44.11ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert; et cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium improuiso inuadit.

9.44.12itaque cum lassitudo ac uolnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et uiginti capta, atque inde ad castra Postumi perrectum.

9.44.13ibi duo uictores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque; signa militaria sex et uiginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta.

9.44.14et Bouianum urbs postero die coepta oppugnari breui capitur magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt.

9.44.15Minucium consulem, cum uolnere graui relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fuluium in locum eius consulem suffectum et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bouianum captum.

9.44.16eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus; Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.

ch. 45 9.45.1 P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus responsum est,

9.45.2nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse: nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint, rebus standum esse.

9.45.3P. Sempronium consulem cum exercitu breui in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum;

9.45.4decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum.

9.45.5ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis

9.45.6Samniti auxilia et post Hernicos subactos uniuersa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciuerat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur;

9.45.7quod quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae ciuitati praeoptauerint;

9.45.8quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena necessariam ciuitatem fore. ob haec uolgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit;

9.45.9consulesque ambo ad nouum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt.

9.45.10Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus certis, sine imperio trepidare.

9.45.11alius exeundum in aciem, alii castra tuenda censent: mouet plerosque uastatio futura agrorum ac deinceps cum leuibus praesidiis urbium relictarum excidia.

9.45.12itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum uertit,

9.45.13est audita, ut prima uigilia diuersi e castris ad deportanda omnia tuendosque moenibus <se> in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere.

9.45.14palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obuius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt;

9.45.15ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec fremitum consuetum castrorum animaduerterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt.

9.45.16transgressi deinde uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem uestigiis sequi; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant.

9.45.17post per exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum pleraque diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum.

9.45.18de Aequis triumphatum; exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. his populis foedus petentibus datum.

ch. 46 9.46.1 eodem anno Cn. Flauius Cn. filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis curulis fuit.

9.46.2inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum;

9.46.3quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumuiratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.

9.46.4ceterum, id quod haud discrepat, contumacia aduersus contemnentes humilitatem suam nobiles certauit;

9.46.5ciuile ius, repositum in penetralibus pontificum, euolgauit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur;

9.46.6aedem Concordiae in area Uolcani summa inuidia nobilium dedicauit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus uerba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare.

9.46.7itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramue iniussu senatus aut

9.46.8tribunorum plebei partis maioris dedicaret.—haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit aduersus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.

9.46.9ad collegam aegrum uisendi causa Flauius cum uenisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui

9.46.10anxios inuidia inimicos spectauit.—ceterum Flauium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudi censura uires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinauerat et,

9.46.11posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus diuisis forum et campum corrupit;

9.46.12tantumque Flaui comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent.

9.46.13ex eo tempore in duas partes discessit ciuitas; aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat,

9.46.14donec Q. Fabius et P. Decius censores facti et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellauit.

9.46.15adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot uictoriis non pepererat hac ordinum temperatione pareret. ab eodem institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus transueherentur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8 Liv. 9 (English) >>Liv. 10

Powered by PhiloLogic