Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.12.7 | Liv. 9.13.6 (English) | >>Liv. 9.14.1 |
9.13.2suus cuique animus memor ignominiae
adhortator aderat . uadunt igitur in proelium
urgentes signiferos et , ne mora in concursu pilis emittendis
stringendisque inde gladiis esset , pila uelut dato ad id signo
abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur .
nihil
illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit ;
9.13.4omnia ira militaris prope uesano impetu egit . itaque non
fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam
impedire ausi Apuliam dissipati petiere ; Luceriam tamen
coacto rursus in unum agmine est peruentum .
Romanos
ira eadem , quae per mediam aciem hostium tulerat , et in
castra pertulit . ibi plus quam in acie sanguinis ad caedis
factum praedaeque pars maior ira corrupta .
exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis peruenerat
Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et
odio quam beneficio ullo populi Romani ;
9.13.7nam Samnites , ea
tempestate in montibus uicatim habitantes , campestria et
maritima loca contempto cultorum molliore atque , ut euenit
fere , locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopulabantur .
9.13.8quae regio si fida Samnitibus fuisset , aut peruenire
Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter
Romam et Arpos ] penuria rerum omnium exclusos a commeatibus
absumpsisset .
tum quoque profectos inde ad
Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit : omnia
ab Arpis Romanis suppeditabantur , ceterum adeo exigue
ut militi occupato stationibus uigiliisque et opere eques folliculis
in castra ab Arpis frumentum ueheret ,
9.13.3
9.13.5
9.13.6
9.13.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.12.7 | Liv. 9.13.6 (English) | >>Liv. 9.14.1 |