Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.13.12 | Liv. 9.14.8 (English) | >>Liv. 9.15.3 |
9.14.5signa inde ferre iussit et copias eduxit uanissimam increpans
gentem , quae , suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus
discordiisque , aliis modum pacis ac belli facere
aequum censeret .
Samnites ex parte altera , cum omnem curam belli remisissent ,
quia aut pacem uere cupiebant aut expediebat simulare
ut Tarentinos sibi conciliarent , cum instructos repente
ad pugnam Romanos conspexissent ,
9.14.7uociferari se in auctoritate
Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec
extra uallum arma ferre ; deceptos potius quodcumque casus
ferat passuros quam ut spreuisse pacis auctores Tarentinos
uideantur .
accipere se omen consules aiunt et eam precari
mentem hostibus ut ne uallum quidem defendant .
ipsi
inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et
simul undique adorti , cum pars fossas explerent , pars uellerent
uallum atque in fossas proruerent , nec uirtus modo
insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos ,
castra inuasere ;
9.14.10et pro se quisque non haec Furculas nec
Caudium nec saltus inuios esse , ubi errorem fraus superbe
uicisset , sed Romanam uirtutem , quam nec uallum nec fossae
arcerent , memorantes caedunt pariter resistentes fusosque ,
inermes atque armatos ,
9.14.11seruos liberos , puberes impubes ,
homines iumentaque ;
9.14.12nec ullum superfuisset animal , ni
consules receptui signum dedissent auidosque caedis milites
e castris hostium imperio ac minis expulissent .
itaque apud
infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio
habita est ,
9.14.14ut doceretur miles minime cuiquam militum consules
odio in hostes cessisse aut cessuros ; quin duces
sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse , ni respectus
equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur
praepedisset animos ,
9.14.6
9.14.8
9.14.9
9.14.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.13.12 | Liv. 9.14.8 (English) | >>Liv. 9.15.3 |