Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.18.16 | Liv. 9.19.7 (English) | >>Liv. 9.19.15 |
9.19.4Latium deinde omne cum Sabinis et Uolscis et Aequis et
omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus
et Marsis Paelignisque ac Uestinis atque Apulis , adiuncta
omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et
Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus †Samnites † aut socios
ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes .
ipse
traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus triginta
milibus hominum et quattuor milibus equitum , maxime
Thessalorum ; hoc enim roboris erat . Persas Indos aliasque
si adiunxisset gentes , impedimentum maius quam auxilium
traheret .
adde quod Romanis ad manum domi supplementum
esset , Alexandro , quod postea Hannibali accidit , alieno in
agro bellanti exercitus consenuisset .
arma clupeus sarisaeque
illis ; Romano scutum , maius corpori tegumentum , et
pilum , haud paulo quam hasta uehementius ictu missuque
telum .
statarius uterque miles , ordines seruans ; sed illa
phalanx immobilis et unius generis , Romana acies distinctior ,
ex pluribus partibus constans , facilis partienti , quacumque
opus esset , facilis iungenti .
iam in opere quis par Romano
miles ? quis ad tolerandum laborem melior ? uno proelio
uictus Alexander bello uictus esset : Romanum , quem Caudium ,
quem Cannae non fregerunt , quae fregisset acies ?
9.19.10ne ille saepe , etiamsi prima prospere euenissent , Persas
et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi
bellum fuisse dixisset ,
9.19.11quod Epiri regem Alexandrum mortifero
uolnere ictum dixisse ferunt , sortem bellorum in Asia
gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem .
9.19.5
9.19.6
9.19.7
9.19.8
9.19.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.18.16 | Liv. 9.19.7 (English) | >>Liv. 9.19.15 |