ch. 2
9.2.1
haec non laeta magis quam uera uaticinatus, exercitu
educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat.
9.2.2inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse
audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque
diuersos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet
praesidiis;
9.2.3ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus
sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam
omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin ui
capiant.
9.2.4iam is rumor ante de industria uolgatus uenerat
ad Romanos, sed fidem auxere captiui eo maxime quod
sermo inter omnes congruebat.
9.2.5haud erat dubium quin
Lucernis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis,
simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret:
ea modo, qua irent, consultatio fuit.
9.2.6duae ad Luceriam ferebant uiae, altera praeter oram
superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere
longior, altera per Furculas Caudinas, breuior;
9.2.7sed ita natus
locus est: saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus
circa perpetuis inter se iuncti. iacet inter eos satis patens
clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem
medium iter est;
9.2.8sed antequam uenias ad eum, intrandae
primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaueris
retro uia repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum
artiorem impeditioremque euadendum.
9.2.9in eum campum uia alia per cauam rupem Romani demisso
agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas
deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole
inuenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam
in summo saltu conspicitur.
9.2.10citati inde retro, qua uenerant,
pergunt repetere uiam; eam quoque clausam sua obice
armisque inueniunt. sistunt inde gradum sine ullius imperio
stuporque omnium animos ac uelut torpor quidam
insolitus membra tenet,
9.2.11intuentesque alii alios, cum alterum
quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu
immobiles silent;
9.2.12deinde, ubi praetoria consulum erigi
uidere et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio
fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant,
9.2.13tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec
hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra
propter aquam uallo circumdant,
9.2.14sua ipsi opera laboremque
inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum
miserabili confessione eludentes.
9.2.15ad consules maestos, ne
aduocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec
auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conueniunt
militesque ad praetorium uersi opem, quam uix di immortales
ferre poterant, ab ducibus exposcunt.