Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.1.8 | Liv. 9.2.5 (English) | >>Liv. 9.2.14 |
9.2.2inde ad Calatiam , ubi iam consules Romanos castraque esse
audiebat , milites decem pastorum habitu mittit pecoraque
diuersos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet
praesidiis ;
9.2.3ubi inciderint in praedatores , ut idem omnibus
sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse , Luceriam
omnibus copiis circumsedere , nec procul abesse quin ui
capiant .
iam is rumor ante de industria uolgatus uenerat
ad Romanos , sed fidem auxere captiui eo maxime quod
sermo inter omnes congruebat .
haud erat dubium quin
Lucernis opem Romanus ferret , bonis ac fidelibus sociis ,
simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret :
ea modo , qua irent , consultatio fuit .
duae ad Luceriam ferebant uiae , altera praeter oram
superi maris , patens apertaque sed quanto tutior tanto fere
longior , altera per Furculas Caudinas , breuior ;
9.2.7sed ita natus
locus est : saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus
circa perpetuis inter se iuncti . iacet inter eos satis patens
clausus in medio campus herbidus aquosusque , per quem
medium iter est ;
9.2.8sed antequam uenias ad eum , intrandae
primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaueris
retro uia repetenda aut , si ire porro pergas , per alium saltum
artiorem impeditioremque euadendum .
in eum campum uia alia per cauam rupem Romani demisso
agmine cum ad alias angustias protinus pergerent , saeptas
deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole
inuenere . cum fraus hostilis apparuisset , praesidium etiam
in summo saltu conspicitur .
9.2.4
9.2.5
9.2.6
9.2.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.1.8 | Liv. 9.2.5 (English) | >>Liv. 9.2.14 |