9.21.6ibi plus certaminis fuit;
uictoria sicut sera ita nec dubia nec uaria fuit. fusi in
castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt
et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios
Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
ch. 22
9.22.1
anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio
gestum est. consules noui, sicut superiores, Romae manserunt;
Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad
Saticulam cum supplemento uenit.
9.22.2neque enim Samnites
ad Plisticam manserant sed accitis ab domo nouis militibus
multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt
lacessentesque proelio Romanos auertere ab obsidione
conabantur.
9.22.3eo intentius dictator in moenia hostium uersus
id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior
ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in
castra uis fieret.
9.22.4eo ferocius adequitare Samnites uallo
neque otium pati; et cum iam prope in portis castrorum
esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum
Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis
equitum euectus summouit hostem.
9.22.5tum in minime pertinaci
genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes
utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.
9.22.6prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter
adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque
equites proelium iterauit;
9.22.7in quem insignem inter suos
cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide
ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret.
nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est
multitudo;