Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.22.8 | Liv. 9.23.7 (English) | >>Liv. 9.23.16 |
9.23.3coloniam magnis itineribus praeuenisset <et > sparsi per uias
speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse
alii super alios nuntiarent ,
9.23.4obuiam itum hosti atque ad
fuga alterius partis sed nox incertos uicti uictoresne essent
diremit .
inuenio apud quosdam aduersam eam pugnam
Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q . Aulium magistrum
equitum .
suffectus in locum Auli C . Fabius magister
equitum cum exercitu nouo ab Roma aduenit et per praemissos
nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quoue
tempore et qua ex parte hostem adgrederetur , substitit
occultus ad omnia satis exploratis consiliis .
dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset
suos intra uallum obsessi magis quam obsidentis modo ,
9.23.8signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos
uirorum fortium animos nullam alibi quam in
semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum
nouoque exercitu militem celauit et ,
9.23.9tamquam nulla nisi in
eruptione spes esset , 'locis ' inquit 'angustis , milites , deprehensi ,
nisi quam uictoria patefecerimus uiam nullam habemus .
statiua nostra munimento satis tuta sunt sed inopia eadem
infesta ; nam et circa omnia defecerunt unde subuehi commeatus
poterant et , si homines iuuare uelint , iniqua loca
sunt .
itaque non frustrabor ego uos castra hic relinquendo ,
in quae infecta uictoria sicut pristino die uos recipiatis .
armis munimenta , non munimentis arma tuta esse debent .
castra habeant repetantque quibus operae est trahere
bellum : nos omnium rerum respectum praeterquam uictoriae
nobis abscidamus .
9.23.5
9.23.6
9.23.7
9.23.10
9.23.11
9.23.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.22.8 | Liv. 9.23.7 (English) | >>Liv. 9.23.16 |