Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.24.11 | Liv. 9.25.5 (English) | >>Liv. 9.26.6 |
9.25.1
consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum
bellum intulerunt .
mota namque omnia aduentu Samnitium
cum apud Lautulas dimicatum est fuerant , coniurationesque
circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa
crimine caruit ;
9.25.3quin Romam quoque et ad principum quosdam
inquirendo uentum est . ceterum Ausonum gens proditione
urbium sicut Sora in potestatem uenit .
Ausona et
Minturnae et Uescia urbes erant , ex quibus principes iuuentutis
duodecim numero in proditionem urbium suarum
coniurati ad consules ueniunt .
docent suos iam pridem
exoptantes Samnitium aduentum , simul ad Lautulas pugnatum
audierint , pro uictis Romanos habuisse , iuuentute , armis
Samnitem iuuisse ;
9.25.6fugatis inde Samnitibus incerta pace
agere nec claudentes portas Romanis , ne arcessant bellum ,
et obstinatos claudere si exercitus admoueatur ; in ea fluctuatione
animorum opprimi incautos posse .
his auctoribus
mota propius castra missique eodem tempore circa tria
oppida milites , partim armati qui occulti propinqua moenibus
insiderent loca , partim togati tectis ueste gladiis qui sub
lucem apertis portis urbes ingrederentur .
ab his simul
custodes trucidari coepti , simul datum signum armatis ut
ex insidiis concurrerent . ita portae occupatae triaque
oppida eadem hora eodemque consilio capta ;
9.25.9sed quia
absentibus ducibus impetus est factus , nullus modus caedibus
fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis
crimine perinde ac si interneciuo bello certasset .
9.25.2
9.25.4
9.25.5
9.25.7
9.25.8
ch. 26
9.26.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.24.11 | Liv. 9.25.5 (English) | >>Liv. 9.26.6 |