9.28.8et Interamnam Sucasinam
ut deduceretur colonia, senatus consultum factum
est; sed triumuiros creauere ac misere colonorum quattuor
milia insequentes consules M. Ualerius P. Decius.
ch. 29
9.29.1
[M. Ualerio P. Decio coss.] profligato fere Samnitium bello,
priusquam ea cura decederet patribus Romanis,
9.29.2Etrusci belli
fama exorta est; nec erat ea tempestate gens alia, cuius
secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum
propinquitate agri tum multitudine hominum.
9.29.3itaque altero
consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius,
qui grauiter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem
C. Iunium Bubulcum dixit.
9.29.4is, prout rei magnitudo
postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque
alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus
elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi
ultro arma Etrusci inferrent.
9.29.5eadem in comparando cohibendoque
bello consilia et apud Etruscos fuere; neutri
finibus egressi.
et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit;
9.29.6memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod
uiam muniuit et aquam in urbem duxit;
9.29.7eaque unus perfecit
quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia
uictus collega magistratu se abdicauerat,
9.29.8Appius iam
inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus
censuram obtinuit.
9.29.9eodem Appio auctore Potitia gens,
cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium
fuerat, seruos publicos ministerii delegandi causa sollemnia
eius sacri docuerat.