ch. 30
9.30.1
itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius
Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni
questi apud populum deformatum ordinem praua lectione
senatus,
9.30.2qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negauerunt
eam lectionem se, quae sine recti prauique discrimine
ad gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et senatum
extemplo citauerunt eo ordine qui ante censores Ap.
9.30.3Claudium et C. Plautium fuerat. et duo imperia eo anno
dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem:
unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor
legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis
suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme
fuerant beneficia—tulere eam rogationem tribuni plebei
L. Atilius C. Marcius—:
9.30.4alterum, ut duumuiros nauales
classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet;
lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis.
9.30.5eiusdem anni rem dictu paruam praeterirem, ni ad religionem
uisa esset pertinere. tibicines, quia prohibiti a
proximis censoribus erant in aede Iouis uesci quod traditum
antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt,
adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
9.30.6eius
rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt: [ut]
darent operam ut ii homines Romanis restituerentur.
9.30.7Tiburtini
benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati
sunt uti reuerterentur Romam; postquam perpelli nequibant,
consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur.
9.30.8die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu
epularum [causa] inuitant, et uino, cuius auidum ferme id
genus est,
9.30.9oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno
uinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere
quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux
oppressit.
9.30.10tunc concursus populi factus, impetratoque ut
manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu
atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem uagarentur,
restitutumque in aede uescendi ius iis qui sacris
praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam
gerebantur.