Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.29.6 | Liv. 9.30.4 (English) | >>Liv. 9.31.3 |
9.30.2qua potiores aliquot lectis praeteriti essent , negauerunt
eam lectionem se , quae sine recti prauique discrimine
ad gratiam ac libidinem facta esset , obseruaturos et senatum
extemplo citauerunt eo ordine qui ante censores Ap .
Claudium et C . Plautium fuerat . et duo imperia eo anno
dari coepta per populum , utraque pertinentia ad rem militarem :
unum , ut tribuni militum seni deni in quattuor
legiones a populo crearentur , quae antea perquam paucis
suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme
fuerant beneficia —tulere eam rogationem tribuni plebei
L . Atilius C . Marcius —:
9.30.4alterum , ut duumuiros nauales
classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet ;
lator huius plebi sciti fuit M . Decius tribunus plebis .
eiusdem anni rem dictu paruam praeterirem , ni ad religionem
uisa esset pertinere . tibicines , quia prohibiti a
proximis censoribus erant in aede Iouis uesci quod traditum
antiquitus erat , aegre passi Tibur uno agmine abierunt ,
adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret .
eius
rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt : [ut ]
darent operam ut ii homines Romanis restituerentur .
Tiburtini
benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati
sunt uti reuerterentur Romam ; postquam perpelli nequibant ,
consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur .
9.30.8die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu
epularum [causa ] inuitant , et uino , cuius auidum ferme id
genus est ,
9.30.9oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno
uinctos coniciunt ac Romam deportant ; nec prius sensere
quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux
oppressit .
9.30.3
9.30.5
9.30.6
9.30.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.29.6 | Liv. 9.30.4 (English) | >>Liv. 9.31.3 |