9.30.8die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu
epularum [causa] inuitant, et uino, cuius auidum ferme id
genus est,
9.30.9oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno
uinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere
quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux
oppressit.
9.30.10tunc concursus populi factus, impetratoque ut
manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu
atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem uagarentur,
restitutumque in aede uescendi ius iis qui sacris
praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam
gerebantur.
ch. 31
9.31.1
consules inter se prouincias partiti: Iunio Samnites,
Aemilio nouum bellum Etruria sorte obuenit.
9.31.2in Samnio
Cluuiarum praesidium Romanum, quia nequiuerat ui capi,
obsessum fame in deditionem acceperant Samnites uerberibusque
foedum in modum laceratos occiderant deditos.
9.31.3huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione
Cluuiana ratus, quo die adgressus est moenia, ui cepit
atque omnes puberes interfecit.
9.31.4inde uictor exercitus
Bouianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium,
longe ditissimum atque opulentissimum armis uirisque.
9.31.5ibi,
quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi
oppido potiuntur. minus itaque saeuitum in hostes est,
praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum
benigneque omnis militi concessa.
9.31.6et postquam praepotentem armis Romanum nec acies
subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium
principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis
quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus
excipi ac circumueniri posset.