Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.30.7 | Liv. 9.31.5 (English) | >>Liv. 9.31.13 |
9.31.1
consules inter se prouincias partiti : Iunio Samnites ,
Aemilio nouum bellum Etruria sorte obuenit .
in Samnio
Cluuiarum praesidium Romanum , quia nequiuerat ui capi ,
obsessum fame in deditionem acceperant Samnites uerberibusque
foedum in modum laceratos occiderant deditos .
huic infensus crudelitati Iunius , nihil antiquius oppugnatione
Cluuiana ratus , quo die adgressus est moenia , ui cepit
atque omnes puberes interfecit .
inde uictor exercitus
Bouianum ductus ; caput hoc erat Pentrorum Samnitium ,
longe ditissimum atque opulentissimum armis uirisque .
ibi ,
quia haud tantum irarum erat , spe praedae milites accensi
oppido potiuntur . minus itaque saeuitum in hostes est ,
praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum
benigneque omnis militi concessa .
et postquam praepotentem armis Romanum nec acies
subsistere ullae nec castra nec urbes poterant , omnium
principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis
quaereretur locus , si qua licentia populando effusus exercitus
excipi ac circumueniri posset .
transfugae agrestes et captiui
quidam , pars forte , pars consilio oblati , congruentia ad consulem
adferentes —quae et uera erant —pecoris uim ingentem
in saltum auium compulsam esse , perpulerunt ut praedatum
eo expeditae ducerentur legiones .
ibi ingens hostium exercitus
itinera occultus insederat et , postquam intrasse Romanos
uidit saltum , repente exortus cum clamore ac tumultu incautos
inuadit .
et primo noua res trepidationem fecit , dum
arma capiunt , sarcinas congerunt in medium ; dein postquam ,
ut quisque liberauerat se onere aptaueratque armis ,
ad signa undique coibant et , notis ordinibus in uetere disciplina
militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur
acies ,
9.31.2
9.31.3
9.31.4
9.31.5
9.31.6
9.31.7
9.31.8
9.31.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.30.7 | Liv. 9.31.5 (English) | >>Liv. 9.31.13 |