9.33.9quorum in magistratu lata esset, quia post illos
censores creatos eam legem populus iussisset, quodque postremum
iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se
aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati
censores essent, teneri ea lege potuisse.
ch. 34
9.34.1
haec sine ullius adsensu cauillante Appio 'en' inquit,
'Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum
creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab
ullo creatus priuatus fasces et imperium obtinuit,
9.34.2nec ante
continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male
parta, male gesta, male retenta imperia.
9.34.3haec est eadem
familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres
patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribunicium
auxilium uobis comparastis;
9.34.4haec, propter quam duo
exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges,
haec, quae agrarias semper impugnauit;
9.34.5haec conubia
patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus
iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum
infestius uestrae libertati.
9.34.6itane tandem, Appi
Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio
dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri,
nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse,
quod postremo populus iussisset, sciit?
9.34.7immo uero omnes
sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi
antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc
postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae
leges sunt, semper antiquae obrogat noua.