Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.33.8 | Liv. 9.34.8 (English) | >>Liv. 9.34.16 |
9.34.5haec conubia
patrum et plebis interrupit ; haec plebi ad curules magistratus
iter obsaepsit . hoc est nomen multo quam Tarquiniorum
infestius uestrae libertati .
itane tandem , Appi
Claudi ? cum centesimus iam annus sit ab Mam . Aemilio
dictatore , tot censores fuerunt , nobilissimi fortissimique uiri ,
nemo eorum duodecim tabulas legit ? nemo id ius esse ,
quod postremo populus iussisset , sciit ?
9.34.7immo uero omnes
sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi
antiquae qua primum censores creati erant , quia hanc
postremam iusserat populus et quia , ubi duae contrariae
leges sunt , semper antiquae obrogat noua .
an hoc dicis , Appi , non teneri Aemilia lege populum ?
9.34.9an populum teneri , te unum exlegem esse ? tenuit Aemilia
lex uiolentos illos censores , C . Furium et M . Geganium , qui
quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt ,
cum ira finitae potestatis Mam . Aemilium , principem
aetatis suae belli domique , aerarium fecerunt ;
9.34.10tenuit deinceps
omnes censores intra centum annorum spatium ; tenet
C . Plautium , collegam tuum iisdem auspiciis , eodem iure
creatum .
an hunc non , ut qui optimo iure censor creatus
esset , populus creauit ? tu unus eximius es in quo hoc
praecipuum ac singulare ualeat ?
9.34.12quem tu regem sacrificiorum
crees ? amplexus regni nomen , ut qui optimo iure
rex Romae creatus sit , creatum se dicet . quem semestri
dictatura , quem interregno quinque dierum contentum fore
putes ? quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem
audacter crees ?
9.34.6
9.34.8
9.34.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.33.8 | Liv. 9.34.8 (English) | >>Liv. 9.34.16 |