Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.39.11 | Liv. 9.40.9 (English) | >>Liv. 9.40.18 |
9.40.5non caelatum auro et argento sed ferro
et animis fretum : quippe illa praedam uerius quam arma
esse , nitentia ante rem , deformia inter sanguinem et uolnera .
uirtutem esse militis decus : et omnia illa uictoriam sequi et
ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse .
his Cursor uocibus instinctos milites in proelium ducit .
dextro ipse cornu consistit , sinistro praefecit magistrum
equitum .
simul est concursum , ingens fuit cum hoste certamen ,
non segnius inter dictatorem et magistrum equitum
ab utra parte uictoria inciperet .
prior forte Iunius commouit
hostem , laeuo dextrum cornu , sacratos more Samnitium
milites eoque candida ueste et paribus candore armis insignes ;
eos se Orco mactare Iunius dictitans , cum intulisset
signa , turbauit ordines et haud dubie impulit aciem .
quod
ubi sensit dictator , 'ab laeuone cornu uictoria incipiet '
inquit 'et dextrum cornu , dictatoris acies , alienam pugnam
sequetur ,
9.40.11non partem maximam uictoriae trahet ?' concitat
milites ; nec peditum uirtuti equites aut legatorum studia
ducibus cedunt .
M . Ualerius a dextro , P . Decius ab laeuo
cornu , ambo consulares , ad equites in cornibus positos
euehuntur adhortatique eos , ut partem secum capesserent
decoris , in transuersa latera hostium incurrunt .
is nouus
additus terror cum ex parte utraque circumuasisset aciem et
ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore
intulissent gradum , tum fuga ab Samnitibus coepta .
iam
strage hominum armorumque insignium campi repleri ; ac
primo pauidos Samnites castra sua accepere , deinde ne ea
quidem retenta ; captis direptisque ante noctem iniectus
ignis .
9.40.6
9.40.7
9.40.8
9.40.9
9.40.10
9.40.12
9.40.13
9.40.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.39.11 | Liv. 9.40.9 (English) | >>Liv. 9.40.18 |