Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.41.17 | Liv. 9.42.5 (English) | >>Liv. 9.43.3 |
9.42.2itaque ei ob res tam feliciter gestas ,
sicut priore anno populus continuauerat consulatum , ita
senatus in insequentem annum , quo Ap . Claudius L . Uolumnius
consules fuerunt , prorogauit maxime Appio aduersante
imperium .
Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab
L . Furio tribuno plebis interpellata , donec se censura abdicarit ,
in quibusdam annalibus inuenio .
creatus consul ,
cum collegae nouum bellum , Sallentini hostes decernerentur ,
Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli
decus penes alios esset .
Uolumnium prouinciae haud paenituit . multa secunda
proelia fecit ; aliquot urbes hostium ui cepit . praedae
erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuuabat
militemque his artibus fecerat et periculi et laboris
auidum .
Q . Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium
exercitu signis conlatis confligit . minime ambigua res fuit ;
fusi hostes atque in castra compulsi ; nec castra forent
retenta , ni exiguum superfuisset diei ; ante noctem tamen
sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset .
postero die uixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti
qui Samnitium forent ut cum singulis uestimentis emitterentur ;
ii omnes sub iugum missi .
sociis Samnitium
nihil cautum ; ad septem milia sub corona ueniere . qui se
ciuem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus ;
9.42.9eos
omnes Fabius Romam ad senatum misit ; et cum quaesitum
esset dilectu an uoluntarii pro Samnitibus aduersus Romanos
bellassent ,
9.42.10per Latinos populos custodiendi dantur , iussique
eam integram rem noui consules P . Cornelius Aruina
Q . Marcius Tremulus —hi enim iam creati erant —ad senatum
referre .
9.42.3
9.42.4
9.42.5
9.42.6
9.42.7
9.42.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.41.17 | Liv. 9.42.5 (English) | >>Liv. 9.43.3 |