ch. 43
9.43.1
in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui
motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his
Romana erant expugnata et in captiuorum corpora militum
foede saeuitum. itaque eo P. Cornelius cum exercitu
missus.
9.43.2Marcio noui hostes—iam enim Anagninis Hernicisque
aliis bellum iussum erat—decernuntur.
9.43.3primo ita
omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter
9.43.4ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per
aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu
alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret,
adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque
ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.
9.43.5ceterum
Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac
uetusta gentis gloria fuit:
9.43.6nihil usquam dictu dignum ausi,
trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias
ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt
bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
9.43.7ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum
de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem
accepit.
et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impeditior
erat.
9.43.8omnia itinera obsaepserant hostes saltusque
peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent; neque
eos,
9.43.9cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad
certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certamen
praesens nec Romanum dilationem belli laturum.
9.43.10aduentus Marci, qui Hernicis subactis maturauit collegae
uenire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
9.43.11nam ut
qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent
pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil
crederent superesse spei, aduenientem incomposito agmine
Marcium adgrediuntur.
9.43.12raptim conlatae sarcinae in medium
et, prout tempus patiebatur, instructa acies. clamor primum
in statiua perlatus, dein conspectus procul puluis tumultum
apud alterum consulem in castris fecit;
9.43.13isque confestim
arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus
transuersam hostium aciem atque alio certamine occupatam
inuadit,
9.43.14clamitans summum flagitium fore, si alterum exercitum
utriusque uictoriae compotem sinerent fieri nec ad se
sui belli uindicarent decus.
9.43.15qua impetum dederat, perrumpit
aciemque per mediam in castra hostium tendit et
uacua defensoribus capit atque incendit.
9.43.16quae ubi flagrantia
Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim
fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes nec
in ullam partem tutum perfugium est.
9.43.17iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules
dederant colligebantque in unum copias inuicem inter
se gratantes, cum repente uisae procul hostium nouae
cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integrauere
caedem.
9.43.18in quas nec iussu consulum nec signo
accepto uictores uadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem
clamitantes.
9.43.19indulgent consules legionum ardori, ut
qui probe scirent nouum militem hostium inter perculsos
fuga ueteranos ne temptando quidem satis certamini fore.
9.43.20nec eos opinio fefellit: omnes Samnitium copiae, ueteres
nouaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana
erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci uictis est et de
iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una uoce omnes
pacem petebant.
9.43.21tum trium mensum frumento imperato
et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum
pacis oratores missi.
9.43.22Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis
triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro
decreta est, quae ante templum Castoris posita est.
9.43.23Hernicorum
tribus populis, Aletrinati Uerulano Ferentinati, quia
maluerunt quam ciuitatem, suae leges redditae conubiumque
inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt,
permissum.
9.43.24Anagninis quique arma Romanis intulerant
ciuitas sine suffragii latione data: concilia conubiaque
adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione
interdictum.
9.43.25eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore
locata est, quam consul bello Samnitium uouerat. ab
eodem collegaque eius M. Ualerio Maximo uiae per agros
publica impensa factae.
9.43.26et cum Carthaginiensibus eodem
anno foedus tertio renouatum legatisque eorum, qui ad id
uenerant, comiter munera missa.