Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 9.42.7 Liv. 9.43.5 (English) >>Liv. 9.43.14

9.43.1 in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captiuorum corpora militum foede saeuitum. itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus.

9.43.2Marcio noui hostesiam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum eratdecernuntur.

9.43.3primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter

9.43.4ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.

9.43.5ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac uetusta gentis gloria fuit:

9.43.6nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.

9.43.7ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem accepit. et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impeditior erat.

9.43.8omnia itinera obsaepserant hostes saltusque peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent; neque eos,

9.43.9cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum.

9.43.10aduentus Marci, qui Hernicis subactis maturauit collegae uenire auxilio, moram certaminis hosti exemit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 9.42.7 Liv. 9.43.5 (English) >>Liv. 9.43.14

Powered by PhiloLogic