Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.42.9 | Liv. 9.43.7 (English) | >>Liv. 9.43.17 |
9.43.4ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per
aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu
alterius uterque consul ageret , Romamque is metus manaret ,
adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque
ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus .
ceterum
Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac
uetusta gentis gloria fuit :
9.43.6nihil usquam dictu dignum ausi ,
trinis castris intra paucos dies exuti , triginta dierum indutias
ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt
bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis .
ab senatu ad Marcium reiecti , cui senatus consulto permissum
de Hernicis erat ; isque eam gentem in deditionem
accepit .
et in Samnio alter consul superior uiribus , locis impeditior
erat .
omnia itinera obsaepserant hostes saltusque
peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent ; neque
eos ,
9.43.9cum cottidie signa in aciem consul proferret , elicere ad
certamen poterat , satisque apparebat neque Samnitem certamen
praesens nec Romanum dilationem belli laturum .
aduentus Marci , qui Hernicis subactis maturauit collegae
uenire auxilio , moram certaminis hosti exemit .
nam ut
qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent
pares , coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil
crederent superesse spei , aduenientem incomposito agmine
Marcium adgrediuntur .
raptim conlatae sarcinae in medium
et , prout tempus patiebatur , instructa acies . clamor primum
in statiua perlatus , dein conspectus procul puluis tumultum
apud alterum consulem in castris fecit ;
9.43.5
9.43.7
9.43.8
9.43.10
9.43.11
9.43.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.42.9 | Liv. 9.43.7 (English) | >>Liv. 9.43.17 |