9.5.9inde foedi agminis
miserabilem uiam per sociorum urbes, reditum in patriam
ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes
uenissent:
9.5.10se solos sine uolnere, sine ferro, sine acie uictos;
sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste
conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam uires, nequiquam
animos datos.
9.5.11haec frementibus hora fatalis ignominiae aduenit, omnia
tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis.
9.5.12iam primum cum singulis uestimentis inermes extra uallum
exire iussi; et primi traditi obsides atque in custodiam abducti.
9.5.13tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque
detracta; tantam <id> inter eos qui paulo ante [eos]
exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant miserationem
fecit,
9.5.14ut suae quisque condicionis oblitus ab illa
deformatione tantae maiestatis uelut ab nefando spectaculo
auerteret oculos.
ch. 6
9.6.1
primi consules prope seminudi sub iugum
missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae
obiectus; tum deinceps singulae legiones.
9.6.2circumstabant
armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam
plerisque intentati, et uolnerati quidam necatique, si uoltus
eorum indignitate rerum acrior uictorem offendisset.
9.6.3ita traducti sub iugum et quod paene grauius erat per
hostium oculos, cum e saltu euasissent, etsi uelut ab inferis
extracti tum primum lucem aspicere uisi sunt, tamen ipsa
lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
9.6.4itaque cum ante noctem Capuam peruenire possent, incerti
de fide sociorum et quod pudor praepediebat circa uiam
haud procul Capua omnium egena corpora humi prostrauerunt.