9.7.10quam concitationem animorum fregit aduentus
exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in
patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum
9.7.11habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque
tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus
nemo eorum forum aut publicum aspicere uellet.
9.7.12consules
in priuato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod expressum
senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum
causa.
9.7.13Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium
Paetum magistrum equitum;
9.7.14quibus uitio creatis suffecti
M. Aemilius Papus dictator, L. Ualerius Flaccus magister
equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat
populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum
rediit.
9.7.15interreges Q. Fabius Maximus M. Ualerius
Coruus. is consules creauit Q. Publilium Philonem et
L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu ciuitatis,
quod nulli ea tempestate duces clariores essent.
ch. 8
9.8.1
quo creati sunt die, eo—sic enim placuerat patribus—
magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis
de pace Caudina rettulerunt;
9.8.2et Publilius, penes quem
fasces erant, 'dic, Sp. Postumi' inquit. qui ubi surrexit,
eodem illo uoltu quo sub iugum missus erat,
9.8.3'haud sum
ignarus' inquit, 'consules, ignominiae non honoris causa
me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam
senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua ignominiosae
pacis.
9.8.4ego tamen, quando neque de noxa nostra
neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima
esset apud haud ignaros fortunarum humanarum
necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis
peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus
uestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione
obstrinxi;