Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.6.8 | Liv. 9.7.5 (English) | >>Liv. 9.7.15 |
9.7.1
cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene
Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset ,
9.7.2dicitur
[Ofillius ] A . Calauius Oui filius , clarus genere factisque , tum
etiam aetate uerendus , longe aliter se habere rem dixisse :
9.7.3silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et
surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis
ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse ;
9.7.4aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samnitibus
flebiles breui clamores gemitusque excitaturum , Caudinaeque
pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem
memoriam fore ;
9.7.5quippe suos quemque eorum animos habiturum ,
ubicumque congressuri sint ; saltus Caudinos non
ubique Samnitibus fore .
iam et Romae sua infamis clades erat . obsessos primum
audierunt ; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam
periculi nuntius fuit .
ad famam obsidionis dilectus haberi
coeptus erat ; dimissus deinde auxiliorum apparatus , postquam
deditionem tam foede factam acceperunt ; extemploque
sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam
luctus est .
tabernae circa forum clausae iustitiumque in
foro sua sponte coeptum prius quam indictum ; lati claui ,
anuli aurei positi ;
9.7.9paene maestior exercitu ipso ciuitas esse ;
nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis
irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue
accipiendos .
quam concitationem animorum fregit aduentus
exercitus etiam iratis miserabilis . non enim tamquam in
patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum
9.7.6
9.7.7
9.7.8
9.7.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.6.8 | Liv. 9.7.5 (English) | >>Liv. 9.7.15 |