Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Lys.4 Nep. Alc.1 () >>Nep. Alc.2

ch. 1 Alc.1.1 Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. in hoc natura quid efficere possit videtur experta. constat enim inter omnes, qui de eo memoriae prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius vel in vitiis vel in virtutibus.

Alc.1.2 natus in amplissima civitate summo genere, omnium aetatis suae multo formosissimus, dives; ad omnes res aptus consiliique plenus (namque imperator fuit summus et mari et terra); disertus, ut in primis dicendo valeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei posset resistere;

Alc.1.3 cum tempus posceret, laboriosus, patiens; liberalis, splendidus non minus in vita quam victu; affabilis, blandus, temporibus callidissime serviens:

Alc.1.4 idem, simulac se remiserat neque causa suberat quare animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intomperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diversam naturam.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Lys.4 Nep. Alc.1 () >>Nep. Alc.2

Powered by PhiloLogic