ch. 10
Alc.10.1
Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut
ad regem mitteretur, eodem tempore Critias ceterique
tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum
in Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, nisi
Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum,
quas ipse Athenis constituisset: quare, si suas res
gestas manere vellet, illum persequeretur.
Alc.10.2
his Laco rebus commotas statuit accuratius sibi agendum cum
Pharnabazo, huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemoniis convenissent, nisi Alcibiadem vivum aut
mortuum sibi tradidisset.
Alc.10.3
non tulit hoc satrapes et
violare clementiam quam regis opes minui maluit.
itaque misit Susamithren et Bagaeum ad Alcibiadem
interficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque ad
regem compararet.
Alc.10.4
missi clam vicinitati, in qua tum
Alcibiades erat, dant negotium ut eum interficiant.
illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eaque
succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant.
Alc.10.5
ille autem ut sonitu flammae
est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris
sui subalare telum eripuit. namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere voluerat. hunc sequi se iubet et id quod in praesentia
vestimentorum fuit arripit. his in ignem coniectis
flammae vim transiit.
Alc.10.6
quem ut barbari incendium
effugisse viderunt, telis eminus missis interfecerunt
caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt. at mulier,
quae cum eo vivere consuerat, muliebri sua veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit, quod ad
vivum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades
annos circiter quadraginta natus diem obiit supremum.