Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Alc.8 Nep. Alc.9 () >>Nep. Alc.10

ch. 9 Alc.9.1 At Alcibiades, victis Atheniensibus non satis tuta eadem loca sibi arbitrans, penitus in Thraeciam se supra Propontidem abdidit, sperans ibi facillime suam fortunam occuli posse. falso.

Alc.9.2 nam Thraeces, postquam eum cum magna pecunia venisse senserunt, insidias fecerunt eaque quae apportarat abstulerunt, ipsum capere non potuerunt.

Alc.9.3 ille cernens nullum locum sibi tutum in Graecia propter potentiam Lacedaemoniorum ad Pharnabazum in Asiam transiit, quem quidem adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet. namque ei Grynium dederat, in Phrygia castrum, ex quo quinquagena talenta vectigalis capiebat.

Alc.9.4 qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque Athenas victas Lacedaemoniis servire poterat pati. itaque ad patriam liberandam omni ferebatur cogitatione.

Alc.9.5 sed videbat id sine rege Perse non posse fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubitabat facile se consecuturum, si modo eius conveniundi habuisset potestatem. nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare Lacedaemoniis adiuvantibus sciebat: id si aperuisset, magnam se initurum gratiam videbat



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Alc.8 Nep. Alc.9 () >>Nep. Alc.10

Powered by PhiloLogic