Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Cha.3 Nep. Cha.4 () >>Nep. Timoth.1

ch. 4 Cha.4.1 Chabrias autem periit bello sociali tali modo. oppugnabant Athenienses Chium. erat in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant suspiciebant.

Cha.4.2 quae res ei maturavit mortem. nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo derigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt secutae. quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere.

Cha.4.3 hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae excpieret natantes, perire maluit quam armis abiectis navem relinquere, in qua fuerat vectus. id ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum pervenerunt. at ille, praestare honestam mortem existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.

Timotheus



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Cha.3 Nep. Cha.4 () >>Nep. Timoth.1

Powered by PhiloLogic