Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Cha.4 Nep. Timoth.1 () >>Nep. Timoth.2

ch. 1 Timoth.1.1 Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae.

Timoth.1.2 multa huius sunt praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit: in quo oppido oppugnando superiore bello Athenienses mille et ducenta talenta consumpserant, id ille sine ulla publica impensa populo restituit. adversus Cotum bella gessit ab eoque [mille et] ducenta talenta praedae in publicum rettulit.

Timoth.1.3 Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo cum Laco pecuniam numeratam accepisset, ille cives suos agro atque urbibus augeri maluit quam id sumere, cuius partem domum suam quisque ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Cha.4 Nep. Timoth.1 () >>Nep. Timoth.2

Powered by PhiloLogic